31:89 89 PSALMUS Vin. 90 men exstinguere cuperent. Quod quidam >u tantundem ac *33 valere putant, absurdum est: quia emphasin, qua usus est David, perperam diminuit. Sensus ergo est, Deum, ut providentiam suam commendet, non opus habere magna rhetorum facundia, ac ne formato quidem sermone: quia mutas infantium linguas ad eam celebrandam satis prompta et disertas habeat. Quaeritur tamen quo sensu pueros gloriae Dei faciat praecones. Stulte (meo iudicio) philosophantur, qui hoc fieri putant, dum pueri articulate incipiunt loqui, quia tunc quoque vis animae intellectiva apparet: nam ut demus parvulos ad septennium usque vocari, quomodo a mamma pendere fingent, qui distincte iam loquuntur? Nihilo melius convenit allegorice parvulos et lactentes sumi pro fidelibus, qui Dei spiritu renati nihil vetus sapiunt. Et quid attinet Davidis verba torquere, quorum genuinus sensus tam apte fluit? Parvulos et lactentes dicit satis validos esse patronos qui Dei providentiam asserant. Cur viris non mandat istas partes, nisi ut ostendat linguas infantiles antequam verbum effari queant, sonore tamen loqui quam liberalis sit Deus erga genus humanum? Unde enim statim ab utero egressis alimentum praesto est: nisi quia Deus mirabiliter sanguinem in lac transformat? unde etiam sugendi industria, nisi quia idem Deus arcano instinctu linguas eorum aptat? Ergo optima ratione David quamvis cessent omnes viriles linguae, os elingue infantium ad celebrandam Dei laudem satis idoneum esse pronuntiat. Caeterum quod parvulos non solum testes vel praecones Dei gloriae inducit, sed eorum ori attribuit firmum robur, magna energia non caret. Perinde enim est ac si dixisset invictos esse Dei milites, qui totum impiorum exercitum, si ad conflictum ventum fuerit, facile dissipent ac proterant. Notandum enim est, contra quos infantibus munus iniungat tuendae gloriae Dei : nempe contra ferreos Dei contemptores, qui gigantum more bellum coelis indicere non dubitant. Quum ergo cyclopes isti furioso impetu convellant, ac pervertant quidquid est pietatis in mundo, suaque duritie coelum ipsum perfringere conentur. David per ludibrium in aciem puerorum ora educit, et satis validis armis instructa esse, ac fortitudine pollere dicit ad prosternendam eorum superbiam. Ideo mox subiicit, propter adversarios. Neque enim forti potentia bellare necesse est Deo ad vincendos fideles, qui sponte vocem eius sequuntur, propensumque obsequium exhibent simul ac digito signum dederit. Fateor quidem lucere Dei providentiam praesertim fidelium causa, quia soli oculati sunt ad eam spectandam. Verum quia dociles se praebent, placide ipsos Deus erudit: contra hostes vero proprie se armat, qui nunquam nisi coacti cedunt. Quidam Fundandi verbum nimis restricte