19:89 m 1561 OCTOB. 90 licebit fratribus in aedibus privatis occulte ad ducentos usque in singulis coetibus convenire. Quod si tumultuetur populus, autoritate gubernatoris 5) compeseetur. Hoc ut illis nunciarem nudius tertius eo sum profectus ex Reginae mandato. Gubernator omnia se facturum promisit, modo se contineant nostri intra suos fines. Nostri quoque mihi visi sunt acquiescere. Si quid moliantur hostes, novis remediis opus erit. Ego vero quid hic interea? Remansit mecum solus Galasius, sed ad paucos dies. Nam Martyr hodie discedet. 6) Nullum non movi lapidem, ut saltem mihi liceret istuc excurrere, sed nondum impetravi. Interea non deest quod me strenue exerceat. Providendum enim est ut viri boni ex Parlamentis evocentur et ecclesiis consulendum, quae durissime quibusdam locis vexantur, et quotidianas querelas ad nos adferunt. Praeterea habendae frequentes conciones, ut Principes in officio contineamus. Itaque totus nunc sum in eo ut ex tribus familiis nempe reginae Navarrenae^ Condensis principis et D. Amiraldi unum corpus ecclesiae constituam, suis omnibus partibus, quoad eius fieri poterit inter istos aulicos tumultus, compositum. Perocelius7) suasu Secheli nostri accersitus est a principe. Ostendit nobis sententiam absolutoriam Senatus Francfurtensis et honorificum ecclesiae suae testimonium, cui subscripserunt 112 fratres. Quid igitur ageremus? Hortati sumus ut se placidum et modestum deinceps ostenderet et Hobracho scriberet de reconciliatione atque etiam sese submitteret ecclesiae iudicio, si quid adversus eum vel Francfurto vel aliunde afferretur. Quae omnia nobis spopondit. Subscripsit etiam confessioni et disciplinae nostrarum ecclesiarum et Castalionis blasphemias diserte et articulatim damnavit. Quamdiu autem hic versabor sedulo observabo hominem et officii admonebo. Amiraldus apud se Virellum8) habebit, tantisper dum rescribatis, quid de Merlini 5) La Boche-sur-Yon id ministris Parisiensium promiserat post tumultum d. 12. Oct. factum. (Languet 150.) 6) Cf. N. 3579. 7) Be discessu eius a Francfortensibus haec habent ministri urbis in suo Gegenbericht (FrTcf. Bel Endi. ll. Beil xiv p. 100): In colloquio cum iis habito declaravit, er hette jnen mehr nachgeben denn er fur seiner Gemein bekennen durffte. Denn die were von andern Lerern vor j m dermassen abgericht, das sie in allen diesen puncten kein wort weiter TYUrden nachgeben. Derhalben er nicht gleubte das zwischen vns vnd jnen eine vergleichung geschehen vnd sie zu jrer Kirchen widerkomen wiirden. Er were in Franckreich berufifen, da wolt er hin ziehen. Darneben wolte er die seinen weiter vermanen das sie sich vmb dieser spaltung willen von vnser Kirchen nicht sonderten. Ist also freundlich von den vnsern geschieden vnd in folgender Herbstmess in Franckreich zu dem Herrn v. Conde gezogen. 8) videtur fuisse concionator Parisiensis et colloquio Possiacensi interfuisse.