52:88 20. Et per ipsum reconciliare omnia sibi. Hoc quoque magnificum est Christi elogium, quod non aliter quam per ipsum coniuncti esse Deo possumus. Primum reputemus, in hoc sitam nobis esse felicitatem, ut Deo adhaereamus: rursus nihil esse miserius quam ab eo esse alienatos. Pronuntiat igitur nos per solum Christum beatos esse, quia ipse vinculum sit nostrae cum Deo coniunctionis: rursus extra ipsum esse miserrimos qui a Deo simus exclusi. Quod autem Christo tribuit, meminerimus esse eius proprium : ut in nullum alium huius laudis portio transscribatur. Quare subaudiendae sunt antitheses: si haec Christi praerogativa est, minime in alios competere. Nam ex professo disputat contra eos qui angelos pacificatores fingebant, per quos aditus patefieret ad Deum. Pacificando per sanguinem crucis eius. De patre loquitur, quod propitiatio fuerit suis creaturis per Christi sanguinem. Vocat autem sanguinem crucis: quia ideo pignus et pretium nostrae cum Deo pacificationis fuit sanguis Christi, quia in cruce fusus. Victimam enim expiatricem fieri oportuit Dei filium, et peccati reatum sustinere, ut essemus iustitia Dei in illo. Sanguis ergo crucis sanguinem sacrificii significat, quod immolatum in cruce fuit ad placandum iram Dei. Addendo, per ipsum, nihil novum dicere, sed quod iam dixerat, certius exprimere, et altius etiamnum animis nostris infigere voluit: nempe sic Christum unum reconciliationis esse autorem, ut alia quaevis media excludat. Nemo enim alius pro nobis crucifixus. Ergo ipse solus est per quem et cuius gratia Deum habemus propitium. Tam super terram, quam in coelis. Si rationales tantum creaturas intelligere libeat, erunt homines et angeli. Quamquam nihil absurdi erit, ad omnes sine acceptione extendere. Verum ne subtilius philosophari necesse sit, placet de angelis et hominibus esse dictum: ac de his quidem nulla difficultas quin pacificatore apud Deum indigeant. De angelis autem quaestio non facilis ad explicandum. Quorsum enim reconciliatio, ubi nullum fuit dissidium aut simultas? Multi hac ratione permoti, ita exposuerunt praesentem locum, angelos in concordiam reductos esse cum hominibus: atque ita coelestes cum terrenis rediisse in gratiam. Sed aliud sonant verba Pauli, Deum sibi r e c o n c i l i a s s e : coacta igitur est illa solutio. Restat ut videamus qualis sit angelorum et hominum reconciliatio. Dico homines Deo reconciliatos esse, quod ante ab eo essent alienati per peccatum: quod iudicem sensuri erant in suum exitium, nisi intervenisset gratia mediatoris ad iram eius placandam. Genus ergo pacificationis inter Deum et homines fuit, quod per Christum abolitae fuerunt inimicitiae: itaque Deus ex iudice factus est pater. Inter Deum et angelos longe diversa ratio. Illic enim nulla de-