9:876 corde, mites, pacifici, praecipere. Quin etiam mercedem nobis promittit, quum praemiis duci nemo debeat, sed gratis operam dare Christo, solam Dei gloriam quaerere, nihil formidine poenae aut geennae agere. Sed sic apud se cogitant qui divinam philosophiam per transennam legerunt, qui supernis labris illam degustarunt, qui in evangelio nihil promoverunt, qui, ut cum Paulo dicam, putantes se sapientes stulti facti sunt. Quin potius densissimam fugat caliginem, nos tenebris liberat, ut qui aliquando corporis oculos aperuit, nunc mentis oculos aperiat. Nam quae praecepta non satis explicate Mosi scripta sunt, hoc loco explicatius docet. Itaque hoc evangelium nihil praecipit, sed solam Dei bonitatem, misericordiam et beneficia exponit: ac ne quis miretur quod *) 1) Caetera desiderantur.