9:875 875 ORATIONES. 876 non impellit praeceptis, summam Dei erga nos benevolentiam docet. Qui igitur pure et sincere evangelium interpretari volet, omnia ad legis et evangelii descriptionem exigat. Quam tractandi rationem qui non sequuntur, nunquam satis feliciter in christiana philosophia versabuntur. Hoc vitium perditissimi sophistae incurrunt, qui de lana caprina perpetuo contendunt, rixantur, altercantur. Nihil de fide, nihil de amore Dei, nihil de remissione peccatorum, nihil de gratia, nihil de iustificatione, nihil de veris operibus disserunt. Aut si certe disserunt, omnia calumniantur, omnia labefactant, omnia suis legibus, hoc est, sophisticis coercent. Vos rogo, quotquot hic adestis, ut has haereses, has in Deum contumelias, nunquam aequo animo feratis. Sed unde digressa est, eo redeat nostra oratio. Videndum nobis, ne Christum hoc loco ab evangelii ratione aberrasse existimemus: nam praeceptis agere videtur, ut pauperes simus spiritu, mundi