9:874 qui id muneris necessitate quadam a me requirat. Sed in tam ubere tamque immensa rerum copia, unde principium aut ubi finem nostra sumet oratio? Sane quia amplior est dicendi campus quam oratione complecti possim, eum evangelii locum potissimum explicabo qui in hodierno die in ecclesia legi solet. Verum priusquam rem aggrediar, illud ardentibus votis mecum impetretis velim a Christo optimo maximo, qui verus est et unus apud patrem intercessor, ut foecundo illo suo spiritu mentes nostras illustret, ut quemadmodum ipse est gloria patris, ita nostra oratio illum laudet, illum sapiat, illum spiret, illum referat. Rogabimus ut in mentes nostras illabatur, nosque gratiae coelestis succo irrigare dignetur. Quod nos consequuturos spero si beatissimam virginem solenni illo praeconio longe omnium pulcherrimo salutaverimus (ave gratia plena . . . . ) . 1) Beati pauperes spiritu Matth. 5^ 3. Principio quis sit huius partis evangelii scopus ac 2) omnia referri debeant, diligenter nobis est investigandum: quod ex evangelii ac legis descriptione, deinde utriusque inter se collatione facile intelligetur. Ergo evangelium est nuncium et salutifera de Christo praedicatio, quod a Deo patre missus sit, ut omnibus opem ferat vitamque aeternam conciliet. Lex praeceptis agit, minatur, urget, nullam pollicetur benevolentiam. Evangelium nullis minis agit, 1) Sic in codtcej sed citra dubium legendum: cognitio. 1) Quae hic leguntur inde a verbis: Quod nos consequuturos spero caett. in codice ab alia manu, coaeva tamen, cancellata sunt addita hac observatione: Haec quia illis temporibus danda sunt ne supprimenda quidem {sic) putavimus. 2) Rie aliquid intercidit Fortasse legendum: ac quo, vel ad quem.