50:87 87 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 88 quanta esset multorum, imo fere omnium infirmitas : quibus interea et quam variis machinis omnia turbare moliebatur Satan: quam pauci cordati, quam pauci sinceri, quam pauci constantes forent: quod ex adversa parte vel fuci ac nihili homines, vel ambitiosi, vel turbulenti. Inter quas difficultates necesse est Dei servos trepidare et angoribus discruciari: eoque magis, quod devorare multa coguntur, ut ecclesiarum paci consulant. Itaque proprie loquutus est quum dixit: Foris pugnas, intus timores. Nam aperto marte se opponunt fidi pastores hostibus, qui ex professo Christi regnum oppugnant: sed intus uruntur et occulta tormenta sustinent, quum vident ecclesiam intestinis malis laborare, quibus profligandis palam classicum canere non audent. Tametsi autem in continuis fere certaminibus erat: tunc verisimile est fuisse solito durius constrictum. Certe a timoribus vix unquam sunt indutiae Christi servis: Paulo autem ab externis etiam pugnis raro fuerunt. Sed quia tunc vehementius premebatur, in plurali numero pugnas et timores nominat: significans, pluribus modis sibi fuisse pugnandum et contra varios hostes, simul plura fuisse genera timoris. 6. Qui consolatur humiles. Hoc vice causae positum est. Nam intelligit, ideo sibi allatam esse consolationem, quod esset deiectus malis et propemodum oppressus: quia Deus soleat humiles, id est, abiectos consolari. Unde utilissima doctrina colligi potest, eo nobis maiorem paratam esse consolationem a Deo, quo magis afflicti erimus. Itaque in hoc Dei epitheto continetur eximia promissio: ac si diceretur: proprium Dei officium esse, miseros et humi prostratos homines consolari. 7. Neque solum in adventu eius. Ne obiicerent Corinthii: Quid ad nos, si te exhilaravit Titus suo adventu? scilicet quia eum amabas, tibi iucundus fuit eius conspectus : causam laetitiae fuisse testatur, quia Titus ab ipsis reversus laeta omnia nuntiasset. Ergo non tam hominis unius praesentia quam prospero Corinthiorum statu exhilaratum se fuisse declarat. Vestrum desiderium. En quae laeta auditu narrata sunt Paulo de Corinthiis. Desiderium inde oriebatur, quod magni aestimabant Pauli doctrinam. Lacrymae1) reverentiae signum erant: quia eius obiurgatione commoti sua peccata lugebant. Studium argumentum erat benevolentiae. Ex his tribus colligebat eorum poenitentiam. Ex qua plena satisfactio, quia non aliud erat eius consilium vel cura nisi ut eorum saluti prospiceret. Ut magis gauderem. Hoc est, ut gaudio dolores omnes ac molestiae superarentur. Hinc apparet, non modo quanto animi fervore publicum ecclesiae *) Luctus . . . . erat