5:87 DE CLEMENTIA tyrannorum exsecrabilis, ac brevis potestas est ? Quid interest inter tyrannum [pag. 78] et regem? Species enim ipsa fortunae, ac licentia par est: nisi quod tyranni in voluptate saeviunt: reges non nisi er causa, ac necessitate. Ut dispositionem huius capitis intelligas] Operae pretium est superiora in compendium colligere. Admonendus fuit exemplo Nero, crudelitatem regibus esse perniciosam, quae uno sublato hoste multos excitet. Mansuetudine et clementia securitatem certiorem comparari. Augustus in exemplum propositus est, qui iuvenis adhuc, et aetatis vitio iracundus, potestate sua usus est in multorum perniciem. In eum ortae coniurationes, quas quum acerrime puniret, nihil poenis profectum est. Nullus exortus est post L. Cinnae impunitatem qui ei insidiaretur. Alia deinde subiiciuntur exempla clementiae, quae gratum favorabilemque suis reddidit, quae et viventi salutem, et mortuo gratiam conciliavit. Nunc ex comparatione auget Neronis mansuetudinem. Bi enim Augusti vitia cum virtutibus pensantur, crudelitatis odium mansuetudinis tollit gratiam. Nero igitur longe gratiosissimus esse debet, qui nulla vitia admiscuit virtutibus. ( Si in certamen iuvenilium'] Si cum tua iuvenili mansuetudine componatur Augusti mansuetudo iam senis, etNaetatis temperatura iam moderati. Amplificatio ab aetate. Senectutis propria est moderatio, iuventuti naturalis est intemperantia: quo mirabilius est, iuvenem seni moderatione praestare. Fuerit moderatus] Confessio, quum rem aliquam concedimus, deinde inferimus quod id quod posuimus, infirmet. Nempe post Actiacum mare] Multum romani sanguinis fusum videri potest ad Actium, promontorium Ambracii sinus, ubi Caesar expugnavit Antonium. Nam diu aequis viribus pugnatum est, partibus utrinque acerrime dimicantibus, donec sexaginta Cleopatrae naves, quae post magnas collocatae erant, fugam capessentes, aliis terrorem iniecerunt. Si tamen verum est quod scribit Plutarchus, ex Antonianis non supra quinque millia eo praelio occubuerunt. Quamobrem mirum est Senecam clade belli Philippensis praetermissa, in qua flos romanae nobilitatis interiit, hanc quasi insignem commemorasse. Post fractas in Sicilia classes] Non temere ullo bello aut plura aut maiora pericula adiit Augustus, inquit Tranquillus, quam bello Siculo contra Pompeium. Bis enim classem tempestatibus obrutam amisit. Idque per aestatem, ut scribunt Plinius et Appianus, [pag. 79] Oppressus a Democrate et Apollophane Pompeii praefectis, aegre uno navigio effugit. His quidem difficultatibus superavit hostem non incruenta victoria. Ideo Seneca dicit post fractas classes et suas et alienas.