44:87 87 IN HAGGAEUM 88 poenas in medium, quibus iam castigati fuerant. Yulgo dicitur, experientiam esse magistram stultorum : et propheta huc tendit in his verbis, Adiicite, inquit, corda vestra ad vias vestras, hoc est, si nullius apud vos momenti est aut Dei autoritas, aut ratio, saltem reputate quomodo vos Deus tractet. Unde fit ut esuriatis? ut et coelum et terra vobis victum denegent? deinde etiamsi multum absumitis ciborum, tamen nulla sit satietas? Denique ut omnia in manibus vestris diffluant et evanescant? Unde hoc? non potestis aliud statuere, quam Deum vobis esse infestum. Ergo si non obtemperatis sponte verbo Dei, saltem poenae ipsae vos adducant ad aliquam resipiscentiam. Hoc enim est cor adiicere super vias suas, si agnoscant non fortuito se ita esse famelicos sed quia ipsos urget, vel ipsorum capitibus incumbit maledictio Dei. Iubet ergo ipsos capere consilium ex rebus ipsis vel experimentis. Et his verbis acrius pungit eos propheta: quasi diceret se nihil proficere docendo vel monendo : hoc restare ultimum, ut saltem violenter trahantur ubi Dominus ipsos castigat. Dicit eos multum seminasse et exiguum fuisse proventum. Qui sententiam hanc accipiunt in futuro tempore, corrumpunt prophetae sensum. Quorsum enim dixisset, Adiicite cor vestrum ad vias vestras, si tantum denuntiaret poenas in futurum tempus? sed quemadmodum iam dixi ostendit eos nimis inconsiderate arrodere fraenum, quia non sentiunt mala omnia sibi infligi Dei manu: et non simul reputant iustum esse eius iudicium. Ergo dicit eos multum seminasse et fuisse exiguam messem: deinde ipsos comedere et non satiari, bibere et non inebriari, vestiri neque tamen calefieri. Utcunque ad manum habeant quae videntur requiri subsidia ad usum vitae: tamen nihil ipsis prodesse. Scimus autem Deum utroque modo poenam sumere de hominibus: vel ubi subducit suam benedictionem, dum arida est terra et coelum siccum, vel dum in ipsa frugum copia tamen nulla est satietas, imo nullus usus. Saepe continget, homines colligere quantum sufficeret ad victum : interea tamen semper esurire. Haec species maledictionis clarius apparet quum Deus aufert virtutem suam a pane et vino, ut vires non suppeditent cibos et potus. Ubi ergo nihil conferunt fruges ipsae, et quidquid terra profert in alimenta hominum, Deus quasi aperto brachio ostendit se esse ultorem. Altera autem maledictio frequentior est, ubi scilicet Deus terram ariditate percutit, ut nihil proferat: utramque vero speciem attingit propheta noster: Ecce inquit seminastis multum et parum colligetis: deinde, etiamsi suppetat proventus et vini et tritici, comedendo et bibendo non potestis tamen vos saturare: imo vestes ipsae vos non calefaciunt. Iam debuerant certo sperare uberrimam frugum copiam quum reversi essent, nisi abruptus fuisset cursus