31:87 87 PSALMUS VIII. necis artifices arte perire sua. Duplex autem est huius doctrinae usus, nam quibuscunque nocendi artibus polleant hostes nostri, sperandus est hic exitus quem Deus promitit, ut se ipsos proprio gladio confodiant, neque enim hoc fortuitum est, sed malum quod innoxiis intendunt, Deus arcana manus suae directione in eorum capita retorquet. Rursum si quando nos carnis libido ad laedendos proximos, vel ad pravum aliquod facinus nos instigat, succurrat haec Dei ultio, qui foveam aliis parant, in eam deiici. Ita fiet ut quantum sibi quisque, suaeque saluti consulere volet, ab omni se cohibeat iniuria. 18. Celebrabo Iehovam secundum iustitiam eis et canam nomini Iehovae excelsi. Quia in hunc finem suos Deus liberat ut sacrificia laudis ei vicissim rependant, David hic pro accepta liberatione se gratum fore promittit: et simul confirmat quod elapsus esset a morte, hoc minime esse dubium vel obscurum Dei opus. Neque enim vere et ex animo salutis suae laudem Deo ascriberet, nisi serio persuasus esset, aliter se quam humanitus fuisse servatum. Quare non modo debitam suo liberatori gratitudinem promittit, sed summatim affirmat quod recensuit toto Psalmo, se vitam Dei gratiae debere, qui non passus esset sibi a Saule eripi. Iustitia Dei hoc loco pro fide accipitur quam servis suis praestat in tuenda eorum vita. Neque enim iustitiam suam Deus intus absconditam tenet, sed eam profert in usum nostrum, dum nos contra omnem iniustam vim defendit, ab oppressione liberat, et quamvis a scelestis hominibus oppugnemur servat tamen incolumes. PSALMUS TUI. ARG. David paternam Dei erga humanum genus beneficentiam reputans, simplici gratiarum actione non contentus, in admirationem eius rapitur. 1. Praefecto super Haggithith canticum Davidis. 2. Iehova Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in tota terra, ad ponendum decus tuum supra coelos. An nTO musicum instrumentum significet, an modulatione speciem, an vero celebris ac noti carminis initium, ego incertum relinquo. Nam qui Psalmum ita vocari putant, quod in urbe Gath fuerit compositus, coactam expositionem nimis procul accersunt. Ex tribus vero primis sententiis quam eligas, non magni interest. Quid vero con-