30:87 87 HOMILIA LII. 88 1orantes: sed iisdem etiam occasionem quantum in ipsis est praebentes. Quare quum Amalecitas ab Israelitis tam severe coercitos legimus, Dei iussu et mandato factum recordemur. Nobis vero non dantur bodie talia specialia mandata: sed tamen quisque iubetur pro sua conditione et gradu malum odisse. Caeterum expendendae deinceps etiam illae Samuelis ad Saulem voces: Me miserat Iehova ad ungendum te in regem super populum suum, idcirco nunc ausculta voci verbisque Iehovae. Samuel sane Saulem tanquam autoritate aliqua praeditus alloquitur, quum ait: Ego te regem constitui: quasi diceret: Quum Deo visum est te in regem eligere, et in regni possessionem mittere, meo usus est ministerio: quare vide ut quod Domini nomine iubeo, tu diligenter impleas, et sine contradictione. Ex quibus discamus, Deo non vocanti nos ad hostium ultionem faciendam, vindictam omnem permittere: ac ne dubitemus, quin ut olim sic etiam hodie singularem ecclesiae suae curam habeat, nostraque salus ab eius gloria, quam veritatis inimici violant, tota dependeat. Quid vero aliud papistae adversus fideles conspirantes faciunt, quam quod adversus Deum insurgunt, et maiestatem ipsius in nihilum redigere conantur? An vero tandem ad exitum sua consilia sunt perducturi? Quare quandoquidem adversus Deum ipsum efferuntur, patienter vindictae divinae tempus praestolemur : certo persuasi Deum gloriae suae vindicem fore, et non inultum relicturum nominis sui contemptum, quin graviter tandem illum ulciscatur. Et quum Deus ipsa sit veritas, necesse est ut se ipsum, suumque verbum adversus quoslibet inimicos suos tueatur: atque suam erga nos, licet indignos, misericordiam extendat. Sed quoniam ex mera sua misericordia et bonitate nos in filios adoptavit, certo sciamus ipsum nos in afflictionibus sublevaturum, et promptum auxilium allaturum. Quae quum ita se habeant, curas omnes nostras in ipsum coniiciamus: eiusque gloriam pro virili promoveamus, patienterque iniurias quaslibet feramus, et quaevis opprobria, immo et ipsam mortem fortiter obeamus, persuasi nunquam defuturum nobis ipsius virtutem et potentiam, sed opportuno tempore auxilium allaturam: modo tamen patienter illam praestolemur. Quare licet improbi dominatum obtineant, et mille modis nobis insultent t ludibrio habeant, Deum tamen eo ardentioribus votis invocemus, eique temporum opportunitatem permittamus: quandoquidem non est humanae imbecillitatis illi terminos ponere. Sed si patienter modeste toti ab illo pendeamus, certum est nos re ipsa liberatorem et patrem ipsum experturos: Quandoquidem enim ab omni aevo suae ecclesiae misertus est, eiusque se vindicem ostendit, neque l o c etiam tempore iniuriarum suis filiis illatarum