19:87 $7 EPISTOLAE 3593.3594 88 nunc etiam quo latius malum hoc pateat latinus prodiit, ad te mitto, quod te hunc nondum vidisse existimem. Missus est Augusta ad Bullingerum superiore mense, sed nostra lingua excusus. Quod si forte latinum iam ante accepisti remitte hunc obsecro per Linerum nostrum. Unum enim hoc exemplum ad nos perlatum est. Quod proximis literis tuis exhilarare me adeo volueris expedita iam pridem missa ad te quaestione, 2) gratiam tibi multo maximam habeo. Tuum enim iudicium hic ut in aliis hactenus lubentissime amplector. Dominus tibi omnia tua numinis sui dexteritate felicissime semper expediat. Amen. Bezam nostrum ut meis verbis, ubi ad eum scripseris, amantissime honorificeque salutes multum te rogo. Nos ipsius certamina, quemadmodum optimi Christi martyris, et aliorum etiam nunquam adiuvare auxiliaribus sacrarum precationum copiis cessamus, ut vir belli Dominus Zebaoth per illos de mundi sapientia et potentia gloriose triumphet: in quo tu quoque, mi anime et singulare decus et ornamentum ecclesiae Christi, felicissime vale. Salveant fratres symmystae et quotquot istic Dominum Iesum Christum vere diligunt, inprimis optimus consul vester M. Bosetus, cui ut me accurate commendes multum te quaeso. Iterum iterumque vale et proxime impendentia funera mea piorum votorum tuorum comitatu officiose prosequere. Vitoduri iii. Calend. Novembris 1561. T. Ambr. Blaurerus. Dominum sedulo precemur ne monstruosum aliquod Interim parturiant isti qui in Gallia nunc hoc iam agunt ne evangelica sinceritas obtineat. 3594. BEZA CALVINO. Novissima tradit ex aula et ecclesiae, discessum parans, Perrucelli adventum, Nemorsii coniurationem ete. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 42, coll. c. Cod. 119, fol. 91, Epp. Bern. vi. p. 968, Simler Yol. 102. Edidit Banm 11. App. 117.) A Monsieur Despeville a villefranche. 2) de Iudaeis (iV. 3371. 3431).