11:87 EPISTOLAE 239 . 243 labi, durissimum coram Deo subires iudicium. Ergo, mi Calvinet nedum celeriter venias, sed advolcs citissime, non spreta tam insperata occasione. Labores, fateor, sustincbis et sudores, verum non frustra. Videbis enim fructum hinc promanare liberrimum: quandoquidem omnes, quotquot sunt, te velint et desiderent. Nec immerito. Nullus enim mortalium tam potenter, tam prudenter et apte posset huic ecclesiae consulere atque tu. Sic te Deus suis ditavit et ornavit donis et gratiis. Appone idcirco manum huic operi, nacta ]) tam desidcrata et utili occasione, et Dominus Iesus, cui vivis et militas, tibi aderit et tuis sanctis conatibus, felicem successum praebiturus. In quo bene vale. Neocomi kalendis Octobris 1540. Tuus dum vivet, idque ex animo Anthonius Marcurtius. 240. ZEBEDAEUS CALVINO. Eiusdem argumenti sed acrius urgentis eloqtiii. (Ex autographo bibi. Genevensis Cod. 109, fol. 204) Ioanni Calvino ecclesiae gallicanae quae est Argentorati pastori vigilantissimo et sacrarum literarum professori. Argentinae. In tanta tua erga Christi ecclesiam voluntate, summaque Genevensium tuorum miseria, et Farelli communis tecum eius ecclesiae pastoris tali apud te gratia et autoritate, fratrum denique omnium, quotquot hic ulla pietatis christianae et timoris divini habemus semina, incredibili de tuo adventu exspectatione, ut multis hic utamur argumentis, quibus quod tantopere necessarium est ut abs [te] impetretur tibi persuadeamus, nihil necessarium esse sumus arbitrati, praesertim quum ex Farelli praesentia et per te certissime ipse coniicies, et ipsius sermone plenissime et penitisbime perspicies, quum quae quantaque de te speremus, tum vero quid tibi in ista miserabili populi iam serio tandem resipiscentiae angustia sit faciendum. Video quidem istic propter certas et graves causas quum multas tum magnas difficultates quibus ita distineare ut nulla ad nos veniendi facultas posse fieri videatur. Sed tamen nullae causae neque possunt neque debent esse tantae, quin perspecto Genevensis ecclesiae 239. 1) sic!