9:862 sparserat, non fuisse ullo modo dicendum melius, quod idem esset. Id inter multos vagatum fuerat antequam nobis innotesceret. Promptum scilicet fuit producto apostoli testimonio hominem pudefacere. Ergo levitatis convictus veniam a me petiit et simul impetravit. Quin etiam deprecator fui apud senatum ne quid severius de ipso statueretur. Ab eo tempore non aliter domum meam frequentavit quam solebat. Ex Gallia, ubi mortuus est, quoties ad me scripsit, erat obsequentissimus filius, ego reverendus pater. Hoc certe nitatur teste Balduini impudentia, ego autem laborem? Multo vero minus in frivolis quas efflat iactantiis me movet eius stoliditas. Porro, tametsi quiescendum mihi duxi, consilium optimi et integerrimi fratris mei Bezae adeo non reprehendo, ut me non parum oblectaverit concinna et simul omni fuco pura eius responsio. Utinam celerius inchoasset: quia incredibilis festinatio, ut totam causam pro suo arbitrio perageret, non tulit. Satis tamen erit, veritatem in hac sincera ingenuaque defensione ita splendere, ut victrix supra omnes Balduini nebulas emineat.