9:861 861 PRAEFATIONES. 862 meum elevans, quando me ipsa damnat conscientia? Miti certe in hoc Buceri patrocinio acquiescere tutum est. Quam vero semper honorifice de me loquutus sit ac scripserit, pudore impedior referre. Tantum abest ut Balduini ineptias imitari libeat, qui literas blandis assentationibus a Philippo Melancthone elicitas, quales ignotissimis quibusque scribere solebat vir ille, magnifice iactat. Dictum hoc frequenter habuit in ore, quia passim invaluit usus, ut doctissimi clarissimi ornatissimi vocentur qui infra mediocritatem subsidunt, se in his titulis esse liberalem, et vero nomen viri boni non ita prostituere. Quid si me non modo reverendum, sed optimum virum in literis suis vocavit? Sed facessant istae nugae. Meae superbiae atque etiam tyrannidis exemplum memorabile adducit Balduinus, quod implacabili fere saevitia invectus contra quendam amicum meum fuerim, quod tantum ex publicis ecclesiae precibus vocem unam litura induci optasset, ubi foedus novum dicitur veteri longe praestantius. Atqui actis tam consistorii quam senatus refelletur crassum mendacium. Ille enim temere ac inscite