9:860 fratrem suum patruelem Antonium Balduinum superet, cui ob furandi solertiam cognomen Ablativi a condiscipulis inditum fuit. Tanta fuit mea erga ipsum facilitas, ut quidquid erat in bibliotheca mea chartarum libere, me absente, excusserit. Subripuisse quae in rem suam fore putabat, non aliunde petenda est luculentae1) probatio quam ex eius scripto, in quo se belle prodidit. Certe fides eius et hospitalitas hic deprehenditur. Nunc tamen videamus de re ipsa. Quum ex meis prope visceribus proferre in manu eius esset, si quid deprehendisset in me vitii, nihil reperit atrocius quam quod Bucero confessus fuerim me esse natura iracundum, et assidue luctari cum hoc vitio, neque tamen proficere quantum vellem. Alia quae admiscet sibi fabricavit. In hac vero accusatione quid sibi vult? nisi suo suffragio eos demum laude esse dignos qui non tantum suis vitiis indulgent atque ignoscunt, sed perfricta fronte procul a se reiiciunt, quorum sibi sunt conscii. Nos vero aliud in Christi schola didicimus. Quanquam si illi in mentem venisset illud Ciceronis, irritabiles esse bonorum naturas, forte non ita ridicule tibias inflasset: atque ut ei speciosus sit insultandi color, vel contumeliosum aliquod dictum, vel crudele factum, quod mihi extorserit iracundia, proferendum erit. Iam vero quid Bucerus? Quoniam me de quibusdam verbi Dei ministris asperius scripsisse existimabat, suscepta eorum causa vehementiam meam reprehendit. Haec porro sunt eius verba: Iudicamus prout amamus vel odimus. Dexter interpres Balduinus, quo sit odiosior expostulatio, mutata persona id in me torquet. Verum ut pro nostra familiaritate concitatior in me tunc fuerit Bucerus, alioqui placidissimi ingenii vir, cur non quid de eadem causa scripserit peraeque Balduinus commemorat? Nam postquam veniam a Christo precatus excusationes aliquot adduxit, sermonem claudit hoc epiphonemate : Sed quid facio peccatum 1) luculentior Beza.