50:86 Quamquam certe quodammodo eos damnat: quod se negat facere. Terum ut inter fel et acetum multum est discriminis : ita inter eam damnationem, qua odiose hominem vexamus, ut eum sugillemua infamia: et qua in viam reducere studemus peccatorem, ut cum salute honorem quoque salvum recuperet. In cordibus nostris sitis. Hoc est, ego vos in pectore meo gesto inclusos, ad commoriendum et convivendum: hoc est, ut nulla mutatio amorem nostrum divellat: quia paratus sum non tantum vivere vobiscum, sed etiam mortis esse comes si opus sit: ac quidvis potius subire quam vobis amicitiam renuntiem. En qualiter affectos esse omnes pastores conveniat. 4. Multa mihi fiducia. Iam quasi sit consequutus quam in Corinthiis optaverat cordis apertionem, omissis querimoniis, cor suum alacriter effundit. Ac si diceret: Quid opus est in re perfecta plus laboris consumere? Iam enim habere mihi videor quod petebam. Quae enim mihi retulit de vobis Titus, non modo sufficiunt ad pacandum meum animum, sed materiam etiam praebent secure de vobis gloriandi: quin etiam moerorem, quem mihi attulerant multae magnaeque afflictiones, absterserunt. Gradatim procedit amplificando. Plus enim est gloriari quam securo et quieto esse animo: liberari vero a moerore ex multis afflictionibus concepto, utroque maius. Chrysostomus fiduciam paulo aliter interpretatur, hoc modo: Quod liberius vobiscum ago, ideo est, quod fretus vestrae erga me benevolentiae fiducia tantum mihi apud vos licere arbitror. Sed attuli quod mihi probabilius visum est, Titi scilicet relatu deletam fuisse sinistram opinionem, quae eius animum prius torquebat. 5. Etenim quum venissemus in Macedoniam. Magnitudo tristitiae argumento est quantum efficaciae habuerit consolatio. Ego, inquit, undique premebar, tam intestinis quam externis afflictionibus. Non tamen obstitit hoc totum quominus gaudium, quod mihi contulistis, praevaluerit adeoque exundaverit. Quum dicit, n u l l a m carnis s u a e hab u i s s e r e l a x a t i o n e m , perinde valet ac si diceret: Secundum hominem nihil habui laxamenti. Excipit enim spirituales consolationes, quibus interim sustinebatur. Non igitur corpore modo, sed animo etiam afflictabatur: ita ut humanitus nihil sentiret, praeter ingentem molestiarum acerbitatem. Foris pugnae. Per pugnas intelligit externos insultus, quibus eum inquietabant adversarii: per timores vero anxietudines, quas perpetiebatur ex morbis intestinis ecclesiae. Neque enim tam propriis quam publicis malis angebatur. Vult ergo dicere, non professos modo hostes sibi fuisse infestos: sed nihilominus se perpessum fuisse tantum molestiarum ex malis domesticis. Videbat enim