31:86 magnitudine ingentem Dei gratiam extollere. Conversio hic non pro resipiscentia, sed tantum pro diversa voluntate accipitur: ac si dixisset, fuisse iu arbitrio hostis, quidquid dictasset libido, perficere. Unde melius apparet quam admirabilis fuerit quae repente praeter spem sequuta est mutatio. Quum dicit Saulem parasse arcui suo instrumenta mortifera, significat nihil mediocre agitasse, sed illi fuisse decretum lethaliter vulnerare quem petebat. D^p /Yi Ardentes quidam vertunt, quia haec quoque verbi significatio est apud Hebraeos: sed praesenti loco magis convenit quod reddidi. Conqueritur autem David, sibi non ab uno tantum homine fuisse timendum, sed a magna turba: quia Saul multos persequutores in hominem miserum et profugum armabat. 15. (Ecce parturiet) Hactenus quam formidabile instaret discrimen, exposuit David : nunc superbos conatus Saulis cum magnifico apparatu deridens, irritos cecidisse praedicat. Adverbio demonstrandi miraculum amplificat in re inopinata : Ecce, inquit, quum iniquitatem enixus fuerit, sicuti molestiam conceperat, demum exiit inanis flatus ac vanitas: quia Deus prava eius consilia frustratus est. Iniquitas et molestia pro quibusvis iniuriis sumuntur, quas Saul Davidi inferre cogitabat. Quanquam autem in verbis ordinem esse inversum putant quidam interpretes, quia parturire ante ponitur, quam concipere: ego tamen existimo gradus apte fuisse distinctos, modo ita resolvas: Ecce iniquitatem parturiet, quia molestiam concepit, hoc est, sicuti pridem apud se meditatus est mihi perniciem, ita inferre conabitur. Postea addit peperisse mendacium, quia spe sua deceptus fuerat: quemadmodum Iesaias 26; 18 dicit, ventum parere incredulos, quorum pravae audaciae non respondet eventus. Quoties ergo videbimus impios de nobis perdendis consilia coquere, nobis iu mentem veniat ipsos sibi mentiri. Caeterum patienter feramus, si usque ad partum non appareat frustratio. 16. Puteum fodit, et ess odit eum: et cecidit in foveam quam fecit. 17. Convertetur pravitas eius in caput eius, et super verticem eius violentia eius descendet. Hic David non tantum successu caruisse dicit impias machinationes, sed mirabili Dei ^providentia in contrarium finem versas esse. Id metaphorice primum canit, similitudinem putei et foveae usurpans: deinde sine figura idem simplicibus verbis pronuntiat, quod scilicet iniquitas redierit in caput autoris. Non dubito autem quin proverbialis fuerit apud Hebraeos loquendi forma, quisquis puteum fodisset, in eum cadere; quum notare vellent dolosos homines insidiis suis ac fraudibus capi, vel 6*