30:86 Deus adiicit: Nec reveritus est Deum. Sane si Dei timorem habemus, nunquam ad tantam crudelitatem deveniemus. Sed minime dubium est quin Deus iniquitatem exprimere voluerit Amalecitarum ad nostram eruditionem et correctionem. Neque enim Amalecitae erant divinarum promissionum ignari: quamobrem Deo ipsi resistere velle videbantur populum Israeliticum adorientes in itinere, quasi Deum prohibituri quominus quod ante tot saecula promiserat patribus ad exitum perduceret. Sed, quaeso, qualis quantusque iste furor est? Mortales Dei voluntatem velle impedire, et ipsius consilia pervertere et eludere? bonitatem ipsius et potentiam suis pedibus calcare? Nae diabolico instinctu necesse est illos huc usque insaniae devenire. Deus itaque non tantum crudelitatem illam Amelecitarum, quod inermes et defatigatos Israelitas ex itinere in deserto adorti essent, sed maxime quod in Deum ipsum insurrexissent, et promissis divinis impedimentum adferre adversus populum pugnando conati essent. Ex quibus discamus Dei verbum sic revereri, ut certo simus persuasi, necessario quaecunque Deus promisit implenda: et vicissim promissiones nobis factas sic complecti, ut de illarum effectu et impletione certi simus, et in illis placide conquiescamus. Contra vero comminationes ipsius metuamus, caveamusque ne arrogantia nostra adversus ipsum efferamur. Nam si cornua in Deum erigamus, licet ferro et chalybe duriores, tamen in minutissima frustra nos atterendos esse certum est. Ecquis enim ignorat, montes ipsos altissimos, si adversus Deum conspirarent, momento in ipsius praesentia, nivis instar, oolliquefaciendos? Quid ergo futurum est miseris homuncionibus, qui nihil aliud sunt in Domini conspectu quam retrimenta et corruptio? quomodo ergo quorum tanta est imbecillitas, adversus omnipotentem contenderent, eidemque resistere auderent? Quare summopere cavendum ne Dei verbo resistamus, sed potius ad ipsius minas terreamur et cohorrescamus : et promissiones ipsius cum omni humilitate recipiamus: certo persuasi illum quidquid decreverit perfecturum, et ad suum finem deducturum. Caeterum hinc etiam discamus, sic ab omni vindicta abstinere, et passionibus sic moderari, ut in Dei mandata semper intueamur, et ne vitia et flagitia tolerantia nostra foveamus. Quamobrem quos Deus armavit iustitiae gladio, dare operam necesse est, ut fideliter officium faciant, et sciant se a Deo in eam dignitatem evectos, non ut affectibus suis obtemperent: sed ut sibi muneris impositi partes impleant. Et privatos etiam omnes oportet, etsi non acceperint autoritatem a Deo in hominum vitia animadvertendis illa tamen odisse: ne Deo ipsi sint iniurii, et spiritui ipsius resistere videantur, eos a quibus offenditur, favore tolerantes: et non tantum flagitia to- 6*