23:86 sus sepeliunt Dei gratiam quam spiritus praecipue commendat. Frigide etiam alii, qui tantum propter regenerationis donum fide nos purgari docent, ut accepti simus Deo. Neque enim dimidiam modo partem omittunt, sed aedificant absque fundamento, quando propter generis humani maledictionem gratuita reconciliatio praecedat necesse est. Deinde quando nunquam ita suos regenerat Deus in hoc mundo, ut perfecte ipsum colant, nullum hominis opus sine expiatione gratum esse potest. Atque huc spectavit legalis lavandi caeremonia, ut discerent homines, quoties vellent ad Deum accedere, aliunde petendam esse munditiem. Ergo tunc demum ad nostra obsequia respiciet Deus, ubi nos in Christo respexerit. 5. Ad Cain vero et ad oblationem eius non respexit. Non dubium est quin se gesserit Cain ut solent hypocritae: nempe Deum placare defunctorie voluit externis sacrificiis, se autem totum illi dicare minime curavit. Atqui legitimus hic cultus est, offerre nos Deo spirituales victimas. Talem hypocrisin quum Deus videat cum crasso et manifesto sui ludibrio coniunctam esse, non mirum est si oderit, ac tolerare nequeat: unde etiam fit ut respuat eorum opera qui se ipsos illi subtrahunt. Nos enim vult primum sibi habere addictos: deinde in eius obedientiae testimonium opera nostra quaerit, sed nonnisi secundo loco. Notandum autem, figmenta omnia, quibus et Deo et sibi ipsis homines illudunt, infidelitatis esse fructus. Accedit et superbia, quod increduli contempta mediatoris gratia secure in Dei conspectum se ingerunt. Stulte comminiscuntur Iudaei, ingratas fuisse oblationes Cain, quia Deum opimis spicis defraudans, steriles solum vel semiplenas maligne offerret. Altius et magis reconditum fuit malum, illa scilicet, quam dixi, cordis immundities: sicuti e converso sacrificiis Abel gratiam conciliare non potuit foetidus ex combustione adipis nidor, sed bono fidei odore perfusa suaviter olebant. Et iratus est Cain vehementer. Quaeritur hoc loco unde intellexerit Cain, fratris oblationibus suas fuisse posthabitas. Hebraei suo more ad divinationem confugiunt, et fingunt sacrificium Abel igne coelesti fuisse consumptum: sed quia tantum licentiae nobis permittere non debemus ut miracula comminiscamur quae nullum habent ex scripturis testimonium, facessant Iudaicae fabulae. Ac magis quidem probabile est, ex continuo rerum successu Cain iudicium iecisse, cuius meminit Moses. Vidit fratri melius esse quam sibi: inde collegit Deum illi esse propitium, sibi infensum. Scimus autem hypocritis nihil pluris esse benedictione terrena, nihilque magis esse cordi. Porro nobis in persona Cain pingitur imago impii hominis, qui tamen iustus vult haberi, imo sibi inter sanctos locum pri- 6*