11:86 velle habere ostendit, deinde totius imperii comitia Ratisponae, ubi et de religione, quod agitatum fuerit in priori conventu, definiatur et de statu imperii deliberetur. Est autem urbs illa pessimo loco sita, quod principes omnes qui pacis sunt amantiorcs propter itineris longitudinem ac difficultatem eo non accedent, et nostri minus tutum sibi accessum credent, quod est in medio Bavariae umbilico, cuius regionis principes infensos habent, et Caesari in foedere illo nefario coniunctos. Tubingae exustae sunt sexaginta septem domus. Ignem ab incendiariis subiectum dicunt, sed nescitur qui sunt illi, aut a quo subornati. 6) 239. MARCURTIIJS CALVINO. Farello se iungit enixe rogans ut Calvinus Genevensium ardenti desiderio motus novam vocationem eamque vere divinam non respuat (Ex autographo Bibi. Gothanae. Cod. 405, fol. 113.) Et pietate et eruditione ornatissimo viro D. Ioanni Calvino fratri suo in Christo carissimo. Argentorati. S. Consideres oro, Domine mi Calvine, consideres, inquam, et summa diligentia animadvertas divinam illam providentiam qua coelestis pater miris modis suos agit: et ne latius vagari incipiam, recordare, obsecro, quanta ferocitate aut, si mavis, improbitate cives Genevenses e finibus suis te et reliquos pios et doctos fratres aliquando eiecerint, nunc autem ardenti desiderio te ipsum optant et maximis votis requirunt. Mira certe rerum vicissitudo, quam non humanam, sed prorsus coelestem et divinam censeo. Proinde frater noster Guilielmus nullis parcens laboribus ad te se recipit ut ex eo plene intelligas rem ut est. Ipsum igitur audias necesse est, assensum praebendo suis sanctis monitis et consiliis. Divina nempe est haec vocatio. Cave igitur ne detrectes: alioqui scito, te non hominibus sed spiritui sancto reluctatum fuisse. Videas, obtestor, et animo sereno revolvas, quantum fructus, quantum aedificationis per omnes Gallias inde orietur. Ecclesia, ut scis, Genevensis magni momenti est, quam si contingeret ob tuum dissensum 6) Scripta est non mense Octobre, ut volunt Turretinus et SimleruSj sed vergente Septembre, quod facile efficies ex computatione dierum in ipso textu satis accurate indicatorum* 6*