10.1:86 Eo die vacatio a studiis toti scholae conceditor. Si quis scholasticus visus fuerit suo praeceptori ita profecisse ut ante annuum spatium ad altiorem gradum promoveri possit, de eo praeceptor ad ludimagistrum referto. Is vero omnium eiusmodi scholasticorum nomina in libello annotato. Calendis autem Octobris Rector cum professoribus in gymnasium convenito, et de re tota decernito. Quod si etiam aliis anni temporibus aliquis extra ordinem promovendus videbitur, cum Rectoris legitima cognitione, extra ordinem promovetor. DE PUBLICIS PROFESSORIBUS. Tres publici professores, hebraeus videlicet, graecus, et qui artes docet, ita uti de aliis dictum est eliguntor et confirmantor. Diebus Lunae, Martis et Iovis binis horis: diebus Mercurii et Veneris, una promeridiana docento. Die Sabbati a lectionibus feriantor. Dies Dominicus sacris [pag. 21] concionibus audiendis datur. Diebus Veneris congregationi, quam vocant, et ministrorum concilio, quoad eius fieri poterit, intersunt o. Hebraeus professor mane statim a concione librum aliquem Veteris Testamenti, adiunctis Hebraeorum commentariis, interpretator. A prandio vero, hyeme, ab hora duodecima ad primam, aestate, a prima ad secundam, grammaticen hebraeam profitetor. Graecus professor mane hebraeo succedens, philosophicum aliquid quod ad mores pertineat, ex Aristotele, vel Platone, vel Plutarcho, vel christiano aliquo philosopho interpretator. A prandio vero, hyeme quidem a prima ad secundam, aestate a tertia ad quartam, aliquem ex purioribus poetis graecis vel oratoribus vel historicis vicissim enarrato. Artium professor mane professori graeco succe- 6*