9:858 laqueis implicuit, donec deliris speculationibus non secus ac belluae, dum plagis irretitae frustra luctantur, se ipsum miser strangularet. Quum ergo specimen sit divini iudicii, et aetatis huius notitia et posteritatis memoria dignum, placuit eius historiam ab homine erudito et diserto qua decebat fide compositam, in publicum vulgare: ne partim incuria, partim socordia, partim malignitate hominum intercideret. Nam quae prius edita fuerunt, quum minus prudenter congesta esse cuivis palam sit, quantum lectoribus profutura sint, non video. Dominus Iesus in recta sinceraque evangelii sui fide, corda nostra confirmet, ac linguas in constanti eius confessione retineat, ut nunc angelis concinentes, una cum ipsis beato coelestis regni gaudio tandem fruamur. Genevae, Nonis Decembris, 1549.