9:857 857 PKAEFATIONES. 858 Domino commonefieri. Huc mentes suas applicent ac sistant Galli nostri, qui levitate sua supra nubes elati, ad profana religionis ludibria plus iusto assuescunt. Huc aures arrigant Germani, qui in iudiciis Dei animadvertendis antehac tardi adeo et hebetes, nunc in extremis suis malis humanum quoque sensum videntur exuisse. Discant etiam Angli et alii, quanta reverentia, et quam sollicite illucescentem sibi Christum excipere debeant. Sive blanditiis pellectus, sive terrore adactus fuerit infelix Spera, ad eiurandam Dei veritatem quam confessus fuerat: insigni documento est, non parvi aestimari apud Dei tribunal, quae nobis tam vilis est, piae et salutaris doctrinae confessionem. Nam simul ac se abduci ad perfidam illam simulationem passus est (sicuti aliud ex alio peccare non cessant reprobi) in multiplices foveas delapsus est, ac multis se desperationis