9:856 inficiat? Itaque alias gentes impiis superstitionibus videmus fascinatas: hanc vero effraeni Dei contemptu furentem. Habet quidem illa regio quosdam praestantes et cordatos Christi servos: nec dubito, quin multae illic Christo sint oves, quae hodie dispersae tandem colligentur. In communi tamen hominum vita, etiam si singulos ordines perlustres, nihil praeter horrendam caecitatem apparet. Quando itaque Deum tam secure imo superbe contemnunt, sibi quales merentur, habeant magistros. Dignus autem est Franciscus Spera qui primas teneat. Nam quum homo ventosus (ut apparet) et ambitiosae ostentationi deditus, profanum in morem philosophari voluerit in Christi schola, tandem in lucem productus, se inter eos locum ad tempus occupasse ostendit, ex quorum numero non erat. Hinc discant Itali, quibus nimium familiare est cum Deo ludere, quam seriam a maiestatis suae illusoribus ultionem reposcat. Iam quod romanus Antichristus per suum legatum in miseri ac perditi hominis persona de Christo eiusque evangelio memorabilem triumphum agere voluit, dignum nefario suo stratagemate eventum nactus est. Quamdiu inter immanes cruciatus emortuum spiritum traxit in mundo Spera, clamare non desiit, se aeterno exitio devotum esse, quia romani legati partim meretriciis illecebris, partim tyrannicis minis ad sceleratam filii Dei, hoc est unicae salutis abnegationem perductus foret. Personant inter eos martyrum voces, quos immani saevitia trucidant: et in coelo quidem exaudiuntur. Eas papa, cum suo satellitio, auribus suis indignas esse putat. Itaque huius sui martyris cantilena tantisper se oblectent, dum in eandem trahantur desperationis scenam. Papam romanum cum sua latronum cohorte, et Italos nominatim compello: non quia ad eos solos pertineat exemplum, sed quia mirabili Dei providentia hoc spectaculum eorum oculis propius fuerit admotum : quia nisi tragico motu expergefieri nequeunt. Interea sciant et aliae nationes, se a