9:854 Ad eam rem non parum hic liber proderit quia non aditum modo ad rei cognitionem patefaciet, sed multos etiam fumos discutiet, quibus conspicuam lucem adeoque ipsum iustitiae solem conatus est hactenus Satan obscurare. Postremo etiam si nullius foret ad talem actionem libri usus, de quo tamen minime desperandum est, latius patebit eius utilitas: nam hoc capite doctrinae, quod tractat, non modo hominum salus continetur aeterna, sed divinae etiam bonitatis gloria, quae se nobis in Christo exhibuit, adeoque ipsum exprimitur Christi officium in quo scilicet consistit praecipua sapientiae nostrae summa. Quam feliciter porro in huius argumenti enarratione versatus sit Bucerus noster, malo ex lectione ipsa iudicium faciant lectores. Ego sane, quum inter manus meas esset tam praeclarus labor, committendum minime putavi ut suppressus perpetuo iaceret. Aliquamdiu continui exspectans si forte melior daretur opportunitas. Sed multae fuerunt causae quas referre opus non est, cur amplius differendum non videretur. Fiduciam hanc amicitiae nostrae Bucerus, ut spero, concedet. Quod si factum meum initio non probabit, erit quod levem ac brevem eius offensam egregie compenset, quia mihi gratiam habebit tota Dei ecclesia, cuius maior habenda fuit ratio quam ut tanto eius dispendio unius hominis voluntati morem gererem, et ipse quoque scriptor, pro singulari aedificandae ecclesiae studio quo flagrat, consilio meo rite aestimato non tantum placabitur, sed me quoque suas partes occupasse gaudebit. Genevae Calendis Octobris 1547.