9:853 853 PRAEFATIONES. 854 pensis non fateatur, huc fideliter incubuisse Bucerum ne quid ad piam conciliationem deesset. Duo enim vitia, quae plurimum obesse solent in disputando, sedulo cavit, ne vel ostentationi serviret vel contentione abriperetur. Reperient, inquam, lectores quae vir prudens, et in pietatis doctrina non leviter exercitatus, pertinere ad rem censuit, ea solide magis quam ambitiose persequutum, et ita fuisse ad concertationem instructum, ut meditationes hic ediderit sedatae mentis ac nullo fervore concitatam Utinam vero qui nobis sunt valde infensi tam composito animo haec legere sustinerent. Satis notum est quam odiose hanc doctrinae nostrae partem exagitent, qui totam doctrinam nostram oppugnant. Et tamen certo scimus, nihil nos tradere quod non sit firmis certi sque scripturae testimoniis consignatum. Non hic coniecturas nostras afferimus, non ludimus argutiis, non excogitamus ingeniosos colores quibus probabile quod dicimus appareat : sed simpliciter confitemur apud homines quod nobis dictat ipsum Dei iudicium, quoties ad eius tribunal citantur nostrae conscientiae. Quod si se ad eiusmodi examen revocarent, qui tam hostiliter nunc in nos invehuntur, compesceret profecto ac domaret eorum ferociam idem ille sensus qui nos itit loqui cogit. Quoniam autem multi dudum in hac arena, quod minime decebat, exercent si quid habent ingenii, ut quae puris scripturae fontibus hausta proferre studuimus variis calumniis depravent ac detorqueant, quibus sanctae et non fucatae concordiae studium est, hoc saltem a se impetrari sinant, ut ingenua causae nostrae explicatio locum habeat, quae minime ingenuis adversariorum cavillis obruitur.