9:852 ipsum ut publicaret, vel saltem ab eo petere ut id mihi facere per eum liceret. Sed quia prius illud vix spes erat ab eo posse extorqueri, in secundo etiam verebar ne difficilem se praeberet. Ab utroque abstinui, atque id putavi esse consultius ne mihi repulsa libertatem minueret. Interim tria, quae dicam, mecum revolvens constitui, tandem aliquid meo arbitratu audendum esse. Principio, nimis iniquum foret volitare impune inter manus nominum quaecunque adversariis confingere libuit mendacia, quibus non tantum pios et doctos viros suique dissimiles traducunt, sed ipsi etiam Christo eiusque doctrinae prope triumphabundi insultant, vocem pro veritate nullam opponi ad refellendas eorum calumnias. Ac nostrae quidem existimationis levior esset iactura, quin etiam haec nostra est conditio ut quo puriore conscientia et sinceriori fide studemus nos approbare Domino, eo peius saepe coram mundo audiamus. Ubi autem in ipsam doctrinam aperti fiunt insultus, iam silendi minime tempus est. Et sane iam extra periculum erat Bucerus, ne quis illi vitio verteret si ab adversariis provocatus hunc librum edidisset ipse. Nam quum sibi illi permittant omnia mentiendo proterve se iactare, nobis silendi necessitatem quis imponet? Et tamen ego qui liberior eram hoc oneris suscipere malui, quam illi persuadere ut iure suo uteretur, legitimo illo quidem, sed non forte liquido. Huc accessit secundum, quod si quando suam ecclesiam Dominus tam saevis tempestatibus iactatam respexerit, ut seria rursum restituatur de quaestionibus hodie in religionis doctrina controversis tractatio, lucubrationem hanc videbam ad ipsas explicandas non parvo adiumento fore. Neque enim parum effectum fuerit si de hoc capite doctrinae, hoc est de iustificatione hominis, sublatum foret certamen. Atqui nemo erit candidus aequusque arbiter qui libro perlecto omnibusque placide ex-