5:85 LIBER L CAPUT X. XL Hoc factum est Nonis Februarii. Errat tamen vir de studiis humanioribus bene meritus Baptista Egnatius in suis Caesaribus, quum affirmat Augusto primo attributum esse cognomen patris patriae: quum prius dictatori inditum fuerit, ut alibi videbitur. Quod contumelias quoque suas] Animadvertendum luc quod dicit principes acerbius ferre contumeliam quam iniuriam. Iniuria namque, ut ait Ulpianus, seu re, seu verbis, nihil differt a contumelia. Quod dictum [pag. 76] parum convenit cum hoc loco Senecae. Itaque referendum ad illam Marcelli distinctionem, dicentis iniuriam a contumelia hoc distare, quod iniuria levior res est. Pacuvius in Peribea: Patior facile iniuriam, si est vacua a contumelia. Facile aerumnam ferre possum, si male abest iniuria. Etiam iniuriam, nisi contra constat contumelia. Contumelia enim a contemnendo dicitur, ut idem Ulpianus autor est. Nihil autem principes magis aegre patiuntur, quam contemni. Habet enim quendam aculeum contumelia, inquit Cicero Verrina V., quem boni viri ferre non possunt. Et Publius Mimographus: Contumeliam pati nec fortis, nec ingenuus potest. 1) Aristoteles quoque Ethicorum lib. IV. servile esse opinatur, perferre contumelias. Hoc si in aliis verum est, in principe tamen verissimum. Nazarius in Panegyrico Constantini: O quam acres habes dolorum aculeos a contumelia, quam imponit inferior. Contumelias autem suas eadem forma qua Cicero loquitur Philipp. XIII.: Pergit porro in mea maledicta, quasi vero pulcherrime priora processerint. Sic etiam passive Coelius memoriam tuam dixit libro VIII. Epist. Ciceronis. Non quin mihi suavissimum sit tuae memoriae operam dare. Contumelia fuit, quod Labeo Antistius in senatus lectione legit M. Lepidum Circeiis exsulantem in opprobrium Augusti, quod sparsi famosi de eo in curia libelli, quod illi a quodam senatore dictum est: Contradicerem tibi, si locum haberem. Ab aliis: Licere senatoribus de republica loqui. Probrosis in se dictis arrisit] Celebratur Alexandri apophthegma a Plutarcho : fiaoiiXixov eaivv evitoiow- %a xaxoec axovsw. Regium est benefacientem male audire. Quod sequutus Augustus patienter audiit loedorias et scommata quae in se iactabantur: quemadmodum etiam recitat Macrobius libro II. Saturnalium. Nos pauca subiiciemus. Quum adulescentem provincialem sibi simillimum per iocum interrogasset, an mater sua aliquando Romae fuisset, negavit ille : nec contentus adiecit, pater meus saepe. Et Pollio quum in eum Fescenninos Augustus scrip- 1) Sententiam hanc hodie sic expressam legimus: Contumeliam nec ingenuus fert nec fortis facit.