44:85 85 CAPUT I. 86 obiectio: Veram quidem est cultum Dei merito praeferendum esse aliis rebus, sed Dominus hoc nobis concedet, ut singuli domos suas exstruant: dabimus interea operam sacrificiis. Nonne vixerunt patres nostri sine templo per multa saecula? tunc Deus sanctuario contentus fuit. Iam erectum est altare, et illic offeruntur sacrificia. Dominus ergo nobis ignoscet si differimus templi aedificationem in tempus opportunum. Interea vero quisque domum suam aedificabit, ut scilicet per otium postea templum magis sumptuose exstruatur. Quidquid sit, videmus quod iam aliquoties dixi, Iudaeos ita fuisse addictos suis domesticis commodis, suae quieti, suis etiam delitiis, ut cultum Dei fere pro nihilo ducerent. Haec causa est cur tam severe illis succenseat propheta. Dicit igitur se ita fuisse loquutum, Populus hic dicit nondum venisse tempus quo aedificetur domus Iehovae. Hic recitat quod solebant adducere Iudaei ad fucandam suam pigritiem, quum iam per longum tempus cunctati essent, et non. possent nisi summa impudentia defendere vitium suum. Tamen videmus ut sibi adhuc veniam promittere non dubitarent. Sed ita fere sibi indulgent homines in suis peccatis, quasi'possent cum Deo pacisci, et nugis quibusdam eum placare, sicuti videmus tunc fuisse factum. Sed simul etiam in hoc speculo perspicimus quanta sit hominum ingratitudo. Fuit illud beneficium Dei in primis memorabile, et cuius etiam gloria vigere debet usque ad finem saeculi. Fuerant reducti ab exsiho qui hoc minime speraverant. Quid fuit illis agendum, nisi ut se totos addicerent ad colendum suum liberatorem? Atqui exstruunt nescio quod tugurium Deo, et quasi sub pluvia sacrificant: et ita volunt os Deo oblinere. Interea autem sumptuose habitare volunt in domibus optime dispositis. Hodie autem quid? videmus factum esse insigni Dei miraculo, ut illuxerit nostro tempore evangelium: nos etiam emerserimus quasi ex inferis. Nunc quis accendit gratis Dei altare? nam omnes respiciunt quid sibi expediat, et dum occupantur singuli in utilitate propria, interim abiicitur Dei cultus, nulla cura, nullus zelus, nullum studium: imo quod longe deterius est, multi lucrum captant ex evangelio perinde ac si esset ars quaestuosa. Non mirum est igitur si tam indigne contempserit populus ille suam liberationem et eius memoriam fere deleverit, quia non minus turpe exemplum hodie inter nos apparet. Sed hinc etiam videmus quam bene consuluerit Dominus ecclesiae suae, dum voluit exstare hanc obiurgationem, ut hodie nos sollicitet, et metum vel pudorem incutiat. Porro ita frigemus in promovendo cultu Dei, ubi scilicet rapimur ad nostra commoda. Huc etiam accedit, quod quum spirituale sit templum Dei, crimen nostrum eo atrocius est, ubi ita pigrescimus, dum scilicet non