19:85 85 1561 OCTOB. se Antequam mihi reddita esset scheda Christophori iam ad iter accinctus erat Thomassinus *) qui paucis post diebus appulit. Eum ita remittunt Matisconenses ut cupiant eo in solidum potiri.2) Id si impetrari nequeat te ipsum sibi concedi postulant. Quia vero persuasi sunt multum momenti in nostra suffragatione apud vos fore, rogarunt nos communibus literis et me privatim, ut suis precibus nostras quoque adiungeremus. Optant quidem fratres illis esse consultum sed non audent se interponere in re dubia. Me quoque tenet religio aliquid tentare quod aliis ecclesiis dispendium afferat. Itaque de Sorello 3) et reliquis negavi me verba facturum. Et hactenus ab his partibus abstinui. Nam quum durum sit spoliare ecclesias, mihi temere facturus videor, si rerum vestrarum ignarus vel dubius me ingeram. De te volitavit quidem nuper rumor, profectionem in patriam suscipere, quod mihi non placebat. 4) Quemvis enim locum potius visendum tibi censeo. Nunc videbis quid ecclesiae vestrae conditio ferat. Utinam Matisconenses concepta de vobis spes non frustretur. Nihil tamen scribendum duximus, donec facti essemus de statu vestro certiores. Tandem princeps vester vos inviset: 5) qui in viam se daturus erat cum matre circiter finem huius mensis. Antehac misi tibi duos libellos, nunc tertium 6) accipies. Vale, eximie vir et integerrime frater, cum tuis omnibus collegis, quibus multam salutem ego et collegae mei omnes precamur. Deus vos omnes spiritu suo gubernet, tueatur laboresque vestros benedicat. Praefectum quoque et decuriones reverenter meo nomine saluta. Genevae 4. Cal. Novemb. 1561. Iohannes Calvinus tuus. 3592. HOUBRAQUE ET ZANCHI A CALVIN. Ils lui envoient une somme d'argent recueillie en Lorraine pour les Vaudois de Piemont. *) 3591.1) De quo vide N. 2469. 2577. 2) N. 3567. 3) Qui tum apud Tricasses erat (N. 3569). 4) Eevera eo tpso tempore profectionem parabat, de qua ergo Calvinum certiorem facere neglexerat. Et quum haec epistola Neocomum pervenit iam abierat Cf. eius ep. d. d. Cal. Nov. 5) Cf. N. 3580. Adfuit cum matre quum Farellus iam abesset. (Kirchh. II. 159.) 6) Contra Balduinum? 3592.1) Comp. N. 3309. 3394. 3473.