9:846 ut in ipsos cadant quas illic redarguo superstitiones. Quin potius hoc apud se statuant, nihil mihi aut in maiori esse voto, aut maiori curae futurum, quam ut cum ecclesiis omnibus germanicis, quae Christo sanctoque eius evangelio nomen dederunt, summam consensionem modis omnibus colam. Quum plus satis sit nobis certaminum cum diabolo et impiis omnibus qui illi stipendiantur, non tantum otii debemus nobis sumere, ut inter nos conflictando Christum ipsum, cuius censeri volumus membra, quodammodo discerpamus.