9:842 ecclesia receptum fuit, et hodie docent quicunque recte sentiunt, duabus rebus constare sacrum coenae mysterium: corporeis signis, quae ob oculos proposita res invisibiles secundum imbecillitatis nostrae captum nobis repraesentant, et spirituali veritate quae per symbola ipsa figuratur simul ac exhibetur. Ea qualis sit, dum familiariter demonstrare volo, tria soleo proponere: significationem, materiam quae ex ea dependet, virtutemque seu effectum, qui ex utraque consequitur. Significatio in promissionibus est sita, materiam voco Christum cum sua morte et resurrectione, per effectum autem redemptionem, iustitiam, sanctificationem vitamque aeternam et quaecunque alia nobis beneficia affert Christus intelligo. Porro tametsi fidem haec omnia respiciunt, nullum tamen locum relinquo eorum cavillis, qui, dum fide percipi Christum dicunt, intelligentia duntaxat ac imaginatione volunt concipi. Offerunt enim illum promissiones, non ut in aspectu modo nudaque notitia haereamus, sed ut vera eius communicatione fruamur. Et sane non video quomodo in cruce Christi redemptionem ac iustitiam, in eius morte vitam habere se quis confidat, nisi vera Christi ipsius communione inprimis fretus. Non enim ad nos bona illa pervenirent, nisi se prius nostrum Christus faceret. Dico igitur in coenae mysterio per symbola panis et vini Christum vere nobis exhiberi, adeoque corpus et sanguinem eius, in quibus omnem obedientiam pro comparanda nobis iustitia adimplevit, quo scilicet primum in unum corpus cum ipso coalescamus: deinde participes substantiae eius facti in bonorum omnium communicatione virtutem quoque sentiamus. Si hoc praecipuum est concordiae caput, ut certe est, non figurari modo in coena Christi corpus et sansentiamus, fere verbo tenus inserta reperies editioni Institutionis a. 1543 impressae, Cap. XVIII. §. 19 ed. nostr. Ovp. T. 1, p. 1003.