52:84 tenebrarum, sub cuius tyrannide tenemur vincti, donec Christi manu asseramur. Hinc collige, totum mundum cum fucata sua et sapientia, et iustitia, nihil quam tenebras censeri coram Deo: quia nulla lux extra Christi regnum. Transtulit in regnum. Haec iam auspicia nostrae beatitudinis, quum transferimur in Christi regnum: quia transimus a morte in vitam. Hoc quoque adscribit Paulus Dei gratiae: ne quis proprio cursu tantum bonum assequi se putet. Quemadmodum igitur opus Dei est nostra a peccati et mortis servitute liberatio: ita et transitus in Christi regnum. Christum vocat filium dilectionis, vel Deo patri dilectum: quia solus est in quo acquiescit eius anima: ut habetur Matth. 17, 5, et per quem alti omnes diliguntur. Sic enim sentiendum est, nos aliter non esse Deo gratos quam per Christum. Nec dubium est quin oblique hostile dissidium notare velit Paulus, quod est hominibus cum Deo usque dum in mediatore dilectio refulgeat 14. In quo habemus redemptionem. Iam ordine persequitur, omnes salutis nostrae partes in Christo contineri: et ipsum solum, ut est principium omnium et finis, debere eminere et conspicuum cerni supra omnes creaturas. Primo dicit in eo nos habere redemptionem : et eam continuo interpretatur remissionem peccatorum. Haec enim duo inter se appositive cohaerent. Nam certe Deus2 peccata nobis remittendo, ab aeternae mortis reatu nos eximit. Haec nostra libertas, haec adversus mortem gloriatio, quod nobis peccata non imputantur. Hanc redemptionem dicit acquisitam esse Christi sanguine: nam sacrificio mortis eius expiata sunt omnia mundi peccata. Meminerimus ergo, hoc unum esse reconciliationis pretium : ideoque blasphemiam esse quidquid de satisfactionibus papistae nugantur. 15. Qui est imago Dei invisibilis. Altius conscendit, disserendo de Christi gloria. Imaginem Dei invisibilis appellat: quo significat eum solum esse, per quem Deus alioqui invisibilis nobis manifestatur, secundum illud, Deum nemo vidit unquam: unigenitus qui est in sinu Patris, ipse nobis manifestavit (Iohann. 1, 18). Scio qualiter veteres exponere soleant. Quia enim certamen habebant cum Arianis, aequalitatem filii cum patre et <5|i0UGcav urgent: interea tacent quod est praecipuum: quomodo pater in Christo se nobis cognoscendum exhibeat. Quod in vocabulo imaginis totum suum praesidium constituit Chrysostomus, dum contendit, creaturam non posse dici creatoris imaginem: nimis infirmum est. Imo a Paulo refellitur, cuius verba sunt (1. Corin, l l , 7): Tir est imago et gloria Dei. Ne quid ergo habeamus nisi solidum, notandum est, nomen imaginis non praedicari de essentia, sed habere ad nos relationem. Ideo enim imago