50:84 iam ostendit, nos ad munditiem vocatos esse: nunc addit, tam in corpore quam in anima oportere eam conspici. Nam quod nomen carnis hic pro corpore, nomen spiritus pro anima sumatur, inde patet: quia, si gratiam regenerationis significaret nomen spiritus, absurdum esset Pauli dictum de spiritus inquinamentis. Vult ergo nos esse puros ab inquinamentis, non modo interioribus, quae tantum habent Deum testem : sed etiam externis, quae cadunt sub sensum hominum. Ac si diceret: Non tantum castas habeamus conscientias coram Deo, sed totum etiam corpus membraque omnia illi consecrare debemus, ut nulla io parte nostri appareat aliqua immundities. Iam si consideremus quale tractet argumentum, facile videbimus eos nimis impudenter facere, qui externam idololatriam nescio quibus subterfugiis excusant. Nam quum interior impietas et quaevis superstitio inquinamentum sit spiritus: quid per inquinamentum carnis intelligent, nisi externam impietatis professionem, sive sit simulata, sive ex: animo edatur? Gloriantur pura conscientia: falso id quidem. Sed ut illis concedam quod falso iactant: dimidium tantum eius habent quod exigit Paulus a fidelibus. Non est igitur quod Deo satisfactum putent hoc dimidio. Nam qui ullam omnino idololatriae speciem vel significationem praebet, aut pravis superstitiosisque ritibus communicat: etiamsi animo sit integerrimus (quod fieri nequit), reatum tamen polluti corporis non effugiet. Sanctificationem perficientes. Quum verbum IraxeXetv apud Graecos nunc perficere, nunc sacros ritus peragere significet: eleganter hic a Paulo usurpatur in priore significatione, quae est usitatior : sic tamen ut ad sanctificationem alludat, de qua nunc concionatur. Nam quum perfectionem sonet, videtur esse ad sacras functiones consulto translatum, quod in divino cultu nihil mutilum, sed omnia absoluta esse decet. Ergo ut te rite sanctifices Deo, et corpus et animam illi* in solidum dicare oportet. In timore Dei Nam si vigeat in nobis timor Dei, non ita nobis indulgebimus: neque erumpet illa, quae in Corinthiis fuit, lasciviendi audacia. Qui fit enim ut ita sibi placeant multi in externa idololatria, et superciliose tam crassum vitium defendant: nisi quia Deo impune illudere sibi videntur? Quod si in illis superaret Dei timor: nullis disputationibus coacti primo statim momento cavillis omnibus cederent. 2. Capaces estote nostri: nemini fecimus iniuriam, neminem corrupimus, neminem fraudavimus. 3. Non hoc ad condemnationem vestri dico: siquidem iam ante diod i)obiS) quod in cordibus nostris sitis, ad commoriendum et convivendum. 4. Multa mihi fiducia erga vos, multa mihi gloriatio de vobis : impletus sum con