5:84 iam, inquit, ad consulatus spem quum attolleret animos, haud parum callide auram favorabilis populi ex dictatoria invidia petit. Sic Vergilius in Georgicis: penetrabile frigus, et alibi: penetrabile telum. Sic Valerius, titulo de Observ, relig., senatum in deos venerabiliorem dicit. Et libro II.: Venerabilibus [pag. 75] erga deos obsequiis iuventus. 1) Insatiabile, apud Ciceronem libro secundo de Nat. deorum, quod satiare non potest. Nulla enim est insatiabilior species, nulla pulchrior ad rationem solertiamque praestantior. Ammianus lib. XIV.: Qui enim adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu dissimulato. Haec hodie praestat] Clementia viventi Augusto securitatem praestitit, mortuo famam praestat. Senatusconsulta quae in laudem principum viventium fiunt, aut metu expressa, aut temeritate praecipitata videri possunt. Obsequia servilia quae a populo exhibentur, acclamationes quoque, ut quidam vocat, ancillatrices, serviunt imperantis praesentiae. Homini mortuo quae dantur, spontanea sunt, eoque potiora. Deum ergo credit populus romanus Augustum, non quia iussus, sed quia bonum principem expertus est. Mos fuit ille solennis Romanorum, ut Caesares suos per apotheosin in numerum deorum referrent. Valerius: Deos alios accepimus, Caesares fecimus. Ritus ac caeremonias consecrandi imperatores exponit Herodianus libro IV. quem locum quoties relego, non possum a risu temperare. Adeo ridicula fuit illa Romanorum religio. Praeterea non tantum post mortem Augustus dei nomine donatus est; sed vivus vidensque divinos sibi honores exhiberi non aegre passus est. Horatius: Praesenti tibi maturos largimur honores Iurandasque tuum per nomen ponimus aras. Et ?찪arminum III. : Coelo tonantem credidimus Iovem Regnare: praesens divus habebitur Augustus. Publice tamen non fuit illi decreta religio nisi post mortem. Bene illi convenisse parentis nomen] Tranquillus in eius vita: Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerant. Salutatus est a Valerio Messala nomine universi senatus. Ovidius Fastorum IL: Sancte pater patriae tibi plebs, tibi curia nomen Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen eques. Res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti Nomina: iampridem tu pater orbis eras. Et Tristium II. : Parce pater patriae: nec nominis immemor huius Olim placandi spem mihi redde tui. 1) Edd. 1597 et seqq. inventus, vitio operarum. ??Caeterum tn nostro Vaierii Maximi textu L. II. c. 4. legitur: Venerabilibus erga deos verbis iuventus gestus adiecit.