30:84 Amalecitas decretum opportuno tempore exercuit. Nae inanis et vana videbatur illa Domini fuisse comminatio, licet in libro legis nominatim describi iussa, quae tot iam lapsis sacculis suum exitum nondum erat assequuta. Sed Dominus illam oblivioni minime tradiderat: et quod tamdiu distulit, non ex impotentia contigit, quasi non posset citius si voluisset: sed tanquam in speculo docere BOS voluit, so non esse nobis similem: ut discamus non esse tam praecipites in ulciscendis iniuriis quam fere omnes sumus. Sunt enim nostri affectus ardentiores, et ad primam iniuriam nobis illatam Deum vellemus fulgur e coelo iaculari, et eos a quibus laedimur statim ad inferos detrudere: et nisi votis ardentibus et importunis respondeat, vehementer indignamur et ipsi obloquimur. At contra Deus nos docet in ipsum omnes illatas nobis iniurias reiicere, et ab ipso solo pendere et vindictam opportuno tempore exspectare. Neque enim nostrum est Deo tempus praefigere, et veluti terminos ponere. Sed quum faciem suam occuluisse, vel avertisse a nobis videbitur, nihilominus tamen digitum ori nostro opponamus, et in sinum illius nostros omnes gemitus deponamus: et improbis saevientis bus, et laxas habenas ad quasvis iniurias habentibus, nihilominus quiescamus, et in silentio et patientia horam et opportunitatem divinorum iudiciorum exspectemus. Caeterum ne dubitemus quin Deus olim poenas ab inimicis sumat, et de omnibus ecclesiae illatis iniuriis rationem reposcat. Quam enim aliam ob causam hic videmus Amalecitas una internecione deletos, nisi quod Deus populum Israelem sibi delegerat in peculium, cuius se protectorem ultoremque voluit demonstrare? Neque vero fuit proprium istud Abrahami soboli carnali privilegium: sed omnibus commune qui vera fide in ipsius promissiones recumbunt. Iam vero post Christi Domini in has terras adventum Deus gratuitam suam adoptionem in omnes terrae fines longe lateque propagavit: ac proinde in ipsius domesticis habemur et sumus. Itaque nostrae sunt illae promissiones, Deo nos tam caros et acceptos esse ut custodiamur ab ipso tanquam nigrum pupiilae oculi: ac proinde persuasos esse nos oportet, illum semper esse quod promisit perfectorum: Ne tangito, inquit, unctos meos, et servos meos ne afficite malo. Nam si filios suos vocat Abrahami posteros, in obscuritate legis adhuc haerentes, nonne multo magis nunc sumus filii in Domino nostro Iesu Christo, qui ad salutem nostram plenitudinem omnem gratiae accepit? Nos itaque iam corpus et veritatem habemus omnium veterum illarum umbrarum et figurarum. Quapropter minime dubitandum quin nos ad se Deus recipiat: et quin invocatus in medio nostri sit: quin afflictis opem ferat. Ac si nos patiatur caedi et in hostium potes-