23:84 pote qui pietatis officia erga Deum coleret, victumque sibi et suis quaereret honesto et iusto labore: quemadmodum frugi et modestum patremfamilias decet. Porro memoria hic repetere convenit quod prius diximus, primos homines sic privatos fuisse divini amoris sacramento, quum a vitae arbore fuerunt prohibiti, ut spes illis salutis relicta fuerit, cuius in sacrificiis tesseras habebant. Sic enim tenendum est, non fuisse temere excogitatum ab illis sacrificandi morem, sed traditum divinitus. Nam quum dignitatem sacrificii Abel acceptam fidei referat apostolus (Hebr. l l , 4): sequitur, illum non absque Dei mandato obtulisse. Deinde ab initio mundi verum fuit, quibuslibet victimis praestare obedientiam, matremque esse omnium virtutum (1. Sam. 15, 22). Unde sequitur, praeceptum fuisse a Deo quidquid illi placuit. Tertio, quum Deus semper similis fuerit sui, non dicemus unquam fuisse simpliciter delectatum carnali et externo cultu. Grata autem habuit illa primi saeculi sacrificia. Sequitur ergo spiritualiter illi fuisse oblata: hoc est, non inanibus caeremoniis lusisse sanctos patres, sed aliquid comprehendisse altius et magis reconditum: quod absque verbo non poterant. Sola enim est interior veritas, quae in signis externis nativum et rationalem Dei cultum a crasso et superstitioso discernit. Et certe non aliter poterant sincere animum adiicere ad Deum colendum, quam de eius benevolentia redditi certiores: quia ex sensu fiduciaque bonitatis eius voluntaria reverentia nascitur: contra vero quisquis illum sibi infestum sentit, metu ipso et horrore ad fugiendum cogitur. Videmus ergo ut Deus arborem vitae eripiens, in qua primum dederat gratiae suae pignus, aliis tamen modis propitium se hominibus testetur ac declaret. Imo dum eos sibi adoptat cultores, simul ad salutem invitat. Si quis obiiciat, sua gentibus quoque fuisse sacrificia, quibus nulla suberat pura et solida religio: solutio in promptu est, mentionem hic de sacrificiis fieri legitimis et Deo probatis, quorum adulterina imitatio postea ad gentes defluxit. Etsi autem hic ponitur nomen nnjQ, quod proprie munus significat, et ideo ad oblationes quaslibet generaliter extenditur: colligere tamen licet, duas ob causas ab initio patribus datum fuisse sacrificandi mandatum: nempe ut commune esset pietatis exercitium dum se profitebantur Dei esse, suaque omnia illi ferebant accepta: deinde ut commonefierent expiatione aliqua opus esse ad se Deo reconciliandos. Quod ex suis quisque facultatibus aliquid offert, solennis est gratiarum actio: ac si testatum facerent ex re praesenti, Deo se debere quidquid habent. Sed pecudum mactatio, et effusio sanguinis aliquid praeterea continet: ut mortem scilicet ante oculos habeant, et tamen concipiant propitiandi Dei fiduciam. De sacrificiis Adae nulla fit mentio.