10.1:84 tributi, pro suo quisque captu excipiant. Mox vero omnium classium scholastici, permutatis auditoriis, ex tempore, nullis inspectis libris, thema propositum in latinum sermonem, suo quisque marte, intra quintam horam convertunto: et ne qua hic fraus fiat, secundae classis praeceptor scholasticis primae classis, primus secundae, et ita deinceps, praeesto. Qui praeerunt, diligenter omnia inspicinnto, et sine ullo dolo administranto. Themata collecta et ordine decuriarum distributa, singuli praeceptores ad ludimagistrum bona fide afferunto. Rector postridie et sequentibus diebus usque ad Calendas Maii, adhibitis professoribus publicis, singularum classium themata ordine expendat: annotatis erroribus, ipsisque scholasticis praesente praeceptore decuriatim vocatis et auditis, ad quem quisque gradum sit promovendus ex assessorum sententia decernito. Calendis Maii (nisi forte in diem Dominicum inciderint: tum enim in posterum diem ista reiicientur) tota schola in S. Petri forum convenito. Adesto, si ita videbitur amplissimo Senatui, ex Syndicis aut Senatoribus aliquis, una cum ministris verbi et professoribus, ludimagistro et hypodidascalis, in quorum [pag. 20] coetu Rector scholae leges istas publice clara voce recitatas brevi oratione commendato. Deinde ex singulis classibus bini, qui caeteros visi fuerint diligentia et eruditione superasse, ex praesentis D. Syndici vel Senatoris manu praemiolum quod visum fuerit amplissimo Senatui, accipiunto et reverenter gratias agunto. Postea audita brevi collaudatione ex ore Rectoris, si quid habent primae vel secundae classis scholastici vel soluta oratione vel carmine scriptum, modeste recitanto: ac tandem gratiis actis a Rectore, et peractis precibus, conventus dimittitor.