9:837 837 PRAEFATIONES. 838 spectaret, a via nonnihil deflexisse. Atqui ut huiusmodi lapsus tanto viro facile sunt ignoscendi, ita pii lectoris interest esse monitum ne eius autoritate a veri simplicitate abducatur. Porro in homiliis istis, praeter illam quam dixi purae germanaeque interpretationis diligentiam, reperies multa vetustatis monumenta, unde intelligas et quid eo saeculo muneris ac dignitatis episcopi habuerint, et quibus legibus plebs in officio contineretur: qualis in ordine sacerdotali, qualis in populo ipso disciplina : quanta in illo moderatio fuerit, ne potestate sibi data libidinose abuteretur: