9:836 vel Dei gratiam, quae unicum est eius miseriae remedium, ignoraret. Sed in promptu sunt rationes quae ipsum ad id impulerunt. Videmus quam parum consentanea sit civili prudentiae ac philosophorum placitis, quae de caecitate humani ingenii, cordis perversitate, animae impotentia totiusque naturae corruptione scripturis prodita est doctrina: Erant autem tunc philosophi, qui hoc modis*) captabant in nostra religione, quo ab ea homines alios alienarent. Eorum cavillis malitiosisque artibus occurrere, officii sui esse videbat Chrysostomus noster. Quum vero nulla occurrendi melior ratio suppeteret, ita sententiam suam temperabat, ne nimium abhorreret a communi hominum opinione. Haec ergo prima ratio esse videtur cur et de praedestinatione obscurius loquutus sit, et tantum concesserit voluntatis nostrae arbitrio, ut scilicet sophistarum calumniis ansam praecideret, qui erant in hoc ipsum intenti ut in odium invidiamque traherent, quae simpliciter de iis rebus secundum Dei verbum dicerentur. Non fuit quidem, fateor, illa satis idonea causa cur a scripturae simplicitate deflecteret. Neque enim aequum est, ut humano iudicio cedat Dei veritas, cui omnes hominum cogitationes velut captivae debent subiugari, et in cuius obedientiam redigi debent mentes omnes cum sua intelligentia. Sed quum certum sit, nihil aliud quaesisse quam ut se expediret ab inimicis crucis Christi, haec certe tam pia affectio, utcunque successu careat, excusationem tamen aliquam meretur. Sed altera parte magis etiamnum premebatur. Erant enim multi in ecclesia impurae ac licentiosae vitae homines, qui quum arguerentur a pastoribus suis^ habebant statim quod ignaviae suae praetexerent: sibi nihil posse imputari quod ex ingenio carnis suae viverent, quandoquidem naturae suae vitiositate ad peccandum adigerentur. Quamdiu gratia Dei non adiuvarentur, suae virtutis non esse, duram istam necessitatem eluctari. Porro sic tergiversando culpam scelerum, quae in ipsis residebat, impie indigneque in Deum bonorum omnium autorem, nullius vero mali causam, transferebant. Erant et nonnulli qui de fato garriebant. Cum eiusmodi pestibus non sine optima causa hic sanctus vir congrediebatur. Sed quum expugnandi ratio non optime illi constaret, quo desidiam illis suam excuteret omnemque excusationem tolleret, negabat sic Dei gratia hominem ad bonum praeparari, ut non aliquid ipse quoque suum afferat. Est ista quidem loquendi formula parum consentanea stilo spiritus sancti. Sed hoc est quod praecipio: dixi2) fidelem Christi servum, quum ad optimum finem 1) Sic in MS. Deesse vocabulum adiectivum videtur. Apographa exhibent: modo. 2) Fortasse: principio dixi: