9:834 hic tanquam in re difficili immorari videar, non ultra insistam. Cur autem Chrysostomum ex omnibus potissimum delegerim, eius quoque rei obiter ostendenda ratio est. Ac primum quidem meminisse lectorem oportet, quale sit scripti genus in quo ipsum aliis praetulerim. Sunt autem homiliae, quae quum variis partibus constent, primum tamen in illis locum tenet scripturae interpretatio, in qua Chrysostomum nostrum vetustos omnes scriptores qui hodie exstant antecedere nemo sani iudicii negaverit. Praesertim ubi novum testamentum tractat. Nam quominus in veteri tantum praestaret, obstabat hebraicae linguae imperitia. Ac ne vel temere statuere de tanta re, vel iniuriam caeteris facere videar, paucis expediam, quo iure laudem istam, quae a me illi tribuitur, meritus sit. Inter Graecos nemo ante ipsum nec etiam eius saeculo fuit, cuius monumenta hodic exstent, praeter Origenem, Athanasium, Basilium ac Gregorium. Atqui Origenes perpetuis allegoriis scripturae sinceritatem valde obscurat. Cum hisl) nulla contentio esse potest, quod nullae eorum habentur perpetuae enarrationes quae cum istius enar rationi bus conferantur. Atque ex pauculis quae supersunt coniecturam facere licet, duos postremos ad declamationes fuisse magis natos quam ad didacticam scribendi rationem. Ex iis qui proxime sequuti sunt aetatem illam, primus est Cyrillus, egregius sane interpres, et qui inter Graecos secundus a Chrysostomo numerari queat, non tamen cum ipso certare. Theophylactus aliunde aestimari nequit melius, quam quod nihil habet laude dignum quod non a Chrysostomo sumpserit. Plures recensere nihil opus est, de quibus controversia esse nulla potest. Quantum ad Latinos attinet, TertulHani, Cypriani labores istius generis exciderunt. Nec Hilarii multa habentur. Commentarii in Psalterium parum ad intelligendam prophetae mentem faciunt. Canones in Matthaeum plus quidem momenti habent. Sed illic quoque deest praecipua interpretis virtus, perspicuitas. Quae in vetus testamentum scripsit Hieronymus merito exiguam laudem inter doctos habent. Est enim totus fere in allegoriis demersus, quibus nimium licentiose scripturam contorquet. Commentarii in evangelium Matthaei et duas2) Pauli epistolas tolerabiles, nisi quod hominem non satis in rebus ecclesiasticis exercitatum, sapiunt. Melior ac uberior ipso Ambrosius, tametsi verbis bievissimus est, nec ullus est post Chrysostomum qui propius ad scripturae sinceritatem acce- 1) Id esU cum Athanasio, Basilio et Gregorio. 2) sic f 53