9:833 833 PRAEFATIONES. 834 sunt destituti, hoc etiam ipso, quod unum illis ex omnibus restabat carere? Quod si pietatis officium est, imbecillis manum dare, et eo diligentius eis opitulari quo plura ipsis desunt, videant ne inhumanitatis merito arguantur, si qui hunc meum laborem reprehendent, quo nihil aliud mihi propositum fuit quam ad scripturae sacrae lectionem rudibus ac illiteratis viam sternere. Equidem non me fugit quid hic obiectari mihi queat: Chrysostomum, quem vulgo hominum publicare instituo, doctis tantum et literarum peritis lucubrationes suas destinasse. At vero, nisi et titulus et orationis compositio mentitur, quos ad universum populum sermones habuit hic complexus est. Ita certe et rerum tractationem et dictionem attemperat, quasi hominum multitudinem instituere velit. Proinde frustra quis contendat, eum inter doctos reconditum esse oportere, quum data opera studuerit esse popularis. Certe haec mihi plus satis iusta excusatio est, quod causam habeo cum Chrysostomo coniunctam1), quia nihil aliud quam cum plebe communico quae ille plebi nominatim inscripsit. Neque id solus ipse fecit. Sed alii quoque veteres praecipuas suas vigilias, quum homilias inscripsere, populo sic dedicarunt. Tenebant enim recte illam Pauli regulam, omnes quas servis suis facultates contulit Deus conferri ad omnium aedificationem oportere. Noverant etiam, quo quisque magis sua opera indigeret, eo magis se illi esse adstrictos. Nam si Paulus, postquam raptus in tertium coelum fuerat ac viderat arcana homini ineffabilia, se tamen adhuc debitorem rudibus ac imperitis profitetur, quomodo se illi ea conditione eximerent. Ergo quemadmodum illi quod officii sui erat minime praestitissent, nisi in commune contulissent quod a Domino acceperant, ita et nos invidi, si populo Dei non impertimur quod suum est: et ipse ingratus, nisi oblatum sibi Dei munus prompto animo suscipiat. Huc etiam accedit quod non semper ita bene nobiscum agitur, ut qui ecclesiarum administrationi praesunt ita sint in graeca latinaque lingua exercitati ut veteres illos scriptores sua lingua loquentes audire queant. Quantopere autem referat, ecclesiasticum pastorem tenere qualis fuerit vetusta ecclesiae facies, et aliqua saltem antiquitatis notitia esse praeditum, palam esse existimo. Itaque hac quoque parte fructuosus esse poterit meus iste labor, vel omnium confessione, quia nemo negat utile esse versari in hoc scripti genere omnes eos qui docendi provinciam in christiano populo sustinent. Reperientur autem forte nonnulli qui hoc non consequentur nisi interpretationis beneficio. Verum ne 1) Simlerus ex apogr. Bernensi: communem. Calvini opera. Vol IX.