9:832 cur saeculo nostro gloriemur quo coepit rursum inter omnes Dei filios publicari thesaurus iste, quo Christus cum omni bonorum opulentia nobis explicatur, instrumentum istud quo nobis obsignatur coelestis haereditas, sacrarium istud quo numinis sui praesentiam nobis Deus exhibet. Verum ut tantopere ffcstra refert doctrina hac salutari non defraudari, qua1) in vitam aeternam animae pascuntur, ita, ubi eam sumus assequuti, non minus necesse est, scire quid illic quaerere oporteat, scopumque aliquem habere ad quem dirigamur. Quod si non fiat contingat profecto nobis multum diuque sine magno fructu vagari. Ac spiritum quidem Dei non optimum modo sed unicum esse ducem fateor, quando ne scintilla quidem lucis inest sine ipso mentibus nostris ad coelestis sapientiae perspicientiam: simul vero atque ipse suis radiis affulsit, ad eam ipsam consequendam satis superque comparatae sunt et instructae. Quum tamen Dominus eadem, qua nos per spiritum suum illuminat, benignitate adminicula quoque nobis contulerit, quibus voluit studium nostrum in veritatis suae investigatione adiuvari, non est cur ea vel negligamus quasi supervacua, vel etiam quasi non adeo necessaria minus curemus. Obversari enim animis nostris debet quod ait Paulus, omnia nostra esse, nos autem Christi. Serviant ergo nobis quae in usum nostrum Dominus destinavit. Iam vero, si aequum est plebem christianam non spoliari Dei sui verbo, neque deneganda sunt ei instrumenta quae ad veram eius intelligentiam usui sint futura. Artes porro et disciplinas non habet: quae ut sunt alioqui non minima subsidia, ita non omnibus conceduntur. Superest ergo ut interpretum opera adiuvetur, qui sic in Dei cognitione profecerunt, ut alios quoque manuducere ad eam possint. Cuius enim aequitatis foret, homines literis ac disciplinis eruditos hoc quoque boni habere, eos autem, qui adminiculis eiusmodi omnibus 1) MS. exhibet: quibus.