8:83 83 DE SCANDALIS. 84 frustra dicit Christus, loquutum se discipulis ne scandalizentur (Ioann. 16, 1). Neque enim alia de causa vincendis aut profligandis scandalis sumus impares, nisi quia loquentem Christum non audimus. Verum est sane quod alio loco dicit, in nocte offendere eos qui offendunt (Ioann, ll, 10). Quorsum autem lux evangelii, nisi ut viam monstrando simul etiam scandala oculis subiiciat? Atqui, dicet quispiam, impedimentum etiam si conspicitur, cursum tamen abrumpere non desinet. Ego vero iam ostendi, nisi propria nobis mollities obstet, ad superanda quaevis scandala Christum unum sufficere, quum coelesti sua virtute supra mundum nos evehat. Quod si scandalo, quod invitis et fugitantibus incurrit, tam fortiter est resistendum, minus habebunt excusationis, qui ad scandala ipsi quadam animi pravitate sunt proclives. Id Iudaeis accidisse admonet Paulus, qui quum ex professo minime scandalum captarent, quia tamen Dei iustitiae, propriam volentes stabilire, non fuerunt subiecti, in Christum impegerunt (Rom. 10, 3): adeoque exitiali naufragio tanquam ad scopulum allisi fuerunt. Eorum vero qui oblata scandala libenter arripiunt, vel etiam procul dissita cupide accersunt, minime tolerabilis est perversitas. Quid enim? Quum testetur Paulus (Phil. 3, 14) se anteactam vitam oblivisci, ut ad palmam supernae vocationis properet, atque ad eandem festinationem suo exemplo nos hortetur: an scandala ad cursum [pag. 109] retardandum quisquam procul impune conquiret? Iam si in Iudaeis praeposterum zelum tam severe ultus est Deus, quid saturum istis putamus, qui scientes ac volentes impingunt? Imo qui viam alioqui planam congestis undique scandalis obruunt? Praesertim quid sibi veniae reliquum faciunt, qui ex hominum vitiis aut sceleribus clypeos, repellendo Deo, concinnant?1) Nam si fideles quoque ipsi, ne quid eorum celeritatem moretur, alii alios vetantur aspicere: si oculos longe circumferimus, data opera2) quaerentes quod 1) Add. sont-ils dignes de iamais obtenir pardon? 2) de guet a pend.