52:83 83 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 84 obducere ad Christum obscurandum: quia scit, hoc modo ianuam apertam esse quibuslibet mendaciis, Haec igitur sola est ratio tam retinendae, quam restituendae purae doctrinae, Christum ponere ob oculos qualis est cum bonis suis omnibus: ut virtus eius vere sentiatur. Hic non agitur de nomine. Papistae communiter nobiscum unum Christum confitentur: quantum interea inter nos et illos interest? Nempe quia illi, dum confessi sunt Christum esse filium Dei, virtutem eius transferendo ad alios, hucque et illuc distrahendo, prope inanem ipsum relinquunt: saltem spoliant eum magna parte suae gloriae: ut nominetur filius Dei, non sit tamen qualem pater erga nos esse voluit. Quod si papistae ex animo reciperent quae hoc capite continentur, mox inter nos conveniret: sed concideret totus papatus, quia non stat nisi Christi ignoratione. Hoc procul dubio agnoscet quisquis statum primi huius capitis considerabit. Nihil enim aliud hic agitur, nisi ut sciamus Christum esse principium, medium, et finem : ab ipso omnia petenda : extra ipsum nihil esse, nec posse inveniri. Nunc igitur sedulo et acriter observent lectores, quibus coloribus Christum nobis Paulus depingat. Qui nos fecit idoneos. Adhuc de patre loquitur : quia est principium et causa efficiens (ut loquuntur) nostrae salutis. Ut nomen Dei maiestatem clarius exprimit, ita nomen patris clementiam et benevolum affectum. Utrumque intueri nos in Deo convenit, ut maiestas timorem et reverentiam nobis incutiat, paternus amor fiduciam nobis conciliet. Itaque haec duo non frustra coniunxit Paulus: si tamen placet lectio quam sequutus est vetus interpres, cui suffragantur vetustissimi quidam graeci codices. Quamquam nihil erit absurdi si dicamus patris voce fuisse contentum. Deinde sicuti necesse est gratiam eius incomparabilem patris nomine exprimi: ita etiam non minus necesse est nos Dei nomine rapi in admirationem tantae bonitatis, quod is, qui Deus est, eo usque se demiserit. Cuius autem beneficii Deo agit gratias? Quod se et alios reddiderit idoneos ad participandam sanctorum haereditatem. Nascimur enim filii irae, exsules a regno Dei: sola est Dei adoptio quae nos efficit idoneos. Adoptio autem a gratuita electione pendet. Spiritus regenerationis, est adoptionis sigillum. Addidit, in lumine, ut esset antitheton quod tenebris regni Satanae opponeretur. 13. Qui eripuit nos. En principium salutis nostrae, quum nos Deus eripit e profundo exitii in quo demersi sumus. Nam ubi abest eius gratia, illic tenebrae: quemadmodum habetur apud Iesaiam (60, 2), Ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. Primum nos ipsi tenebrae vocamur : deinde totus mundus : et Satan princeps