50:83 83 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 84 dem sacerdotes alloquitur his verbis. Paraphrastice enim sacerdotes designat quum dicit: Vos, qui fertis vasa Domini. Quia illis commissa erat vasorum cura, quibus sacrificia et aliae partes divini cultus peragebantur. Non dubium autem quin eos hortari velit, ut interim dum ad exitum adspirant, caveant ab omni contagio tot sordium quibus scatebat regio. Id non minus hodie nobis congruit quam veteribus Levitis. Nam si in vasorum custodibus requiritur tanta mundities, quanto maior in ipsis vasis? atqui omnia nostra membra vasa sunt ad spiritualem Dei cultum destinata: nos quoque regale sumus sacerdotium. Ergo quum Dei gratia simus redempti, aequum est ut nos custodiamus impollutos ab omni immunditie, ne Dei sanctuarium polluamus. Caeterum quemadmodum manentes in hoc mundo, redempti tamen sumus et erepti a mundi inquinamentis: ita non est migrandum de vita, ut exeamus ob omni immunditie, sed fugienda tantum omnis participatio. Summa est: si vero cordis affectu enitimur ad beneficium redemptionis, cavendum est ne quo sordium contactu nos inquinemus. 18. Ero vobis in patrem. Non uno tantum loco exstat, sed passim repetitur haec promissio: quam ideo adiunxit Paulus, ut agnitio tantae dignationis, in quam nos evexit Deus, stimulus nobis esset ad maius sanctimoniae studium. Nam uli ecclesiam suam ex profanis gentibus collectam Deus restituit, redemptionem sequitur hic fructus, ut fideles appareant eius filii ac filiae. Non est vulgaris honor, censeri nos inter filios Dei. Nostrum est vicissim curare ne degeneres nos ei filios praestemus. Quantam enim iniuriam facimus Deo, si eum nominantes patrem idolorum abominationibus nos foedamus? Debet igitur tantae nobilitatis, ad quam nos extulit, cogitatio sanctimoniae ac puritatis studium in nobis acuere. 1. Has igitur promissiones. Deus in suis promissionibus mera quidem sua gratia nos anticipat: sed postquam nobis suam gratiam ultro detulit, continuo post stipulatur a nobis mutuam gratitudinem. Ita quod dicebat Abrahae: Ego sum Deus tuus, erat gratuitae bonitatis invitatio. Stipulationem tamen simul addebat: Ambula coram me, et esto integer. Quia autem non semper exprimitur secundum hoc membrum, Paulus admonet hanc subesse conditionem universis promissionibus, ut nobis ad provehendam Dei gloriam sint incitamenta. Unde enim ad nos exstimulandos argumentum sumit? ex eo quod tanta honoris amplitudine Deus nos dignatur. Haec igitur promissionum natura, ut nos ad sanctificationem vocent, quasi tacita pactione a Deo interposita. Et scimus quid passim de fine redemptionis nostrae scriptura doceat, quod idem ad singula gratiae eius testimonia aptare convenit. Ab omni inquinamento carnis et spiritus. Quia