5:83 DE CLEMENTIA nigne excepit Pontificem statim declaravit: nec multo post consulem instituit, et Syriae praetorem. Antonio apud Actium posterius devicto, consul ius populo plerumque dixit, seditque pro rostris eo in loco, quo caput parentis eius manusque pependerant. Autor Appianus lib. IV. Addit Plutarchus in Vita Ciceronis, collegam esse adoptatum in consulatu ab Augusto, quo [pag. 74] anno senatus statuas Antonii deiecit, ac nonnulla ornamenta abolevit: ut divino quodam fato ultima ultio ad Ciceronis domum rediret. Non igitur abs re vocat eos Seneca florem civitatis, qui non mediocrem locum obtinebant. Ipsum Lepidum] Primum post tumultus per Fulvium et L. Antonium excitatos divisum est inter eos imperium. Omnis ad orientem tractus Antonio concessus, Caesari attributae partes ad occidentem, ita ut terminum facerent Ionium mare. Lepido permissa Africa. Iam tum Caesaris potentia supra Lepidum efferebatur, quum tamen hactenus et dignitate et honore Lepidus superior fuisset. Sic tamen quieverunt, donec evocatus ab Octavio ad auxilium ferendum in expugnando Sex. Pompeio duarum et viginti, seu, ut alii volunt, viginti legionum fiducia superbiens, summas sibi partes vendicaret. Tum Octavius castra eius ingressus, quamvis capitis discrimine, rerum tamen potitus est, et exceptus salutatione militari. Lepidus rebus desperatis vitam impetravit abiecto magistratu, in Circeios, relegatus, ubi reliquum vitae tempus finivit. Haec partim ex Appiano, partim ex Plutarcho, partim etiam ex Tranquillo. Per multos annos tulit] Atque id inter Octavii laudes reponi non debet, qui ut primum * potuit, Lepidum spoliavit omni dignitate. Eius pontificatum maximum] Lepidus post mortem Iulii Caesaris pontificatum maximum invasit quo functus est ad mortem usque etiam quum exsularet. Eo mortuo Caesar ad se traxit. Creabatur primum a collegio pontificum, deinde Cn. Domitio consule ius suffragiorum ad populum translatum erat. Sacerdotium erat amplissimi honoris. Ita enim superstitione obstrinxerant populi animos pontifices, ut essent primae in urbe autoritatis publice et privatim. Ipse pontifex maximus inter omnes pontifices spectabilis et eminentissimus. Maluit enim illum honorem] Epiphonema. Gratum ac favorabilem] Hic passivam habet significationem, qui usus autoribus magis familiaris. Tranquillus: Sic vulgo favorabilis, ut plurimi tradant, quoties aliquo adveniret, vel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumve nonnunquam eum discrimen vitae adisse. Quintilianus libro duodecimo: Et incipere quam maxime a facili ac favorabili causa velim. Reperitur tamen active, contra observationem Vallae et Beroaldi, apud Livium libro XXII. De Terentio enim Varrone loquens,