23:83 83 COMMENTARIUS IN GENESIN. 84 conterendo per semen suum diaboli capite. Putant autem in persona vel individuo fuisse deceptam, quia ad Cain restrinxerit quod de Christo promis- Bum erat. Mihi autem genuinus hic videtur sensus esse, quod dum sibi gratulatur Heva de filio nato, eum Deo tanquam generis sui primitias offerat. Proinde vertendum censeo: Acquisivi Domino virum, quod ad phrasin hebraicam propius accedit. Virum porro appellat infantem recens natum, quia genus humanum, quod sua culpa tam ipsa quam maritus perdiderant, renovatum adspicit. 2. Et addidit parere fratrem eius Ebel. Unde nomen Cain deductum sit, et quo respectu illi impositum, satis notum est. Dixit enim mater TMp virum: ideoque Cain appellat. De Abel non idem exprimitur. Quod putant quidam contemptim sic vocatum fuisse a matre, ac si foret supervacuus et prope inutilis, prorsus absurdum est: tenebat enim memoria, quorsum tenderet foecunditas, nec illi exciderat benedictio ista, Crescite, ete. Rectius (meo iudicio) dicemus, quum in primogenito testata esset Heva gaudium quod repente affulserat, et Dei gratiam celebrasset, postea in altero partu, in memoriam rediisse humani generis miserias. Et certe nova Dei benedictio non vulgaris laetitiae materia erat. Sed rursum posteros tot malis devotos quorum ipsa causa erat, sine acerbissimo dolore intueri non potuit: eius ergo tristitiae monumentum exstare voluit in nomine secundi filii et commune speculum proponere, quo totam progeniem humanae vanitatis admoneret. Quod praeposterum Hevae iudicium nonnulli taxant, quia probum et sanctum filium alterius nequam et scelerati comparatione, velut reiectitium habuerit, non recipio. Habet enim Heva cur sibi in primogenito gratuletur: nihil autem vitii est, quod in secundo memoriale sibi et omnibus aliis statuit propriae vanitatis, ut se assidua malorum suorum reputatione exerceant. Et fuit Abel pastor. Duxerintne ambo uxores, et separatam quisque domum habuerit, non refert Moses. Maneat igitur hoc nobis incertum : quanquam magis probabile est, Cain fuisse coniugatum priusquam fratrem occideret, quia paulo post subiiciet Moses, cognita uxore genuisse liberos: de coniugio nulla illic mentio. Genus vitae sanctum per se et laudabile uterque sequutus est. Terrae enim cultura a Deo mandata erat: pascendi autem pecoris labor non minus honestus quam utilis: tota denique vita rusticana innoxia et simplex, et ad verum naturae ordinem maxime accommodata. Hoc igitur primo habendum quod se ambo exercuerint in laboribus Deo probatis, et ad communem vitae humanae usum necessariis. Unde colligitur, probe a patre fuisse institutos. Id melius confirmat sacrificandi rii us, quia testatur fuisse assuefactos ad Dei cultum. Erat igitur vita Cain optime in speciem composita: ut-