15:83 83 EPISTOLAE 1930.1932 84 In hoc gravissime ab illis accusor quod negem panem et vinum coenae dominicae signa esse, sed institutam a Christo Domino illorum distributionem et participationem. Dicuntque hac doctrina praeripi omnem spem concordiae in re sacramentaria instituendae, eo quod non tantum id adimatur pani et vino coenae ut corpus et sanguinem Christi complectantur sed ne signa quidem coenae esse etiam dicantur. Alias quidem potuisse sperari aliquam concordiam dum panis et vinum symbola corporis et sanguinis Christi vocarentur, et concederetur haec symbola esse, non tantum significata, sed etiam exhibitiva. Sed iam frustra cogitandum esse de concordia, dum illa signa etiam coenae esse negamus. Quasi vero panis et vinum in coena corporis et sanguinis Christi symbola esse non possint, si illa coenae ipsius signa esse negemus, imo vero quasi non eadem ipsa opera doceamus panem et vinum in coena esse signa corporis et sanguinis Christi, dum eorum participationem signum in coena esse docemus nostrae cum Christo Domino communionis in corpore et sanguine ipsius, nisi quod quemadmodum coenae mysterium non est substantia corporis Christi naturalis, sed nostra in corpore Christi cum ipso communio, ita signum quoque coenae esse non possit panis ipse aut vinum in coena, sed illorum participatio ut est a Christo Domino instituta. Sed isti non vident aliud esse coenam ipsam, aliud vero corpus Christi, ut etiamsi panem et vinum in coena signum coenae ipsius esse negemus, nihilominus tamen illa corporis et sanguinis Christi symbola cum catholica Christi ecclesia esse doceamus. Tantum hoc in prospectu habent: quod dum panem et vinum signa coenae esse negamus, sibi vident omnem occasionem constituendae suae illius unionis corporis Christi cum pane.8) Ut enim communio nostra cum Christo Domino in corpore ipsius non opus habet ulla reali, ut vocant, corporis ipsius per manum ministri exhibitione, quatenus quidem fide constat, ita neque in signo ipsius (nempe enim panis et poculi participatione) multo minus aut in ipso pane ac vino opus sit ulla omnino reali corporis Christi ac sanguinis inclusione aut eius exhibitione. Hoc vident (inquam) et proinde per me fieri clamant, ut omnis spes concordiae praeripiatur omnino. Mitto tibi libellum pastoris Hamburgensis9), quem scio te sine nausea non esse lecturum, sed tamen vellem ut illi per virum aliquem responderetur, non tam propter ipsum quam propter alios qui ab illo pendere videntur. Scripsit et farraginem opinionum inter se, ut ipse fingit, dissidentium10)